Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 17


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וימלך יהושפט בנו תחתיו ויתחזק על ישראל1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
2 ויתן חיל בכל ערי יהודה הבצרות ויתן נציבים בארץ יהודה ובערי אפרים אשר לכד אסא אביו2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.
3 ויהי יהוה עם יהושפט כי הלך בדרכי דויד אביו הראשנים ולא דרש לבעלים3 Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim
4 כי לאלהי אביו דרש ובמצותיו הלך ולא כמעשה ישראל4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel.
5 ויכן יהוה את הממלכה בידו ויתנו כל יהודה מנחה ליהושפט ויהי לו עשר וכבוד לרב5 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.
6 ויגבה לבו בדרכי יהוה ועוד הסיר את הבמות ואת האשרים מיהודה6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit.
7 ובשנת שלוש למלכו שלח לשריו לבן חיל ולעבדיה ולזכריה ולנתנאל ולמיכיהו ללמד בערי יהודה7 Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae,
8 ועמהם הלוים שמעיהו ונתניהו וזבדיהו ועשהאל ושמרימות ויהונתן ואדניהו וטוביהו וטוב אדוניה הלוים ועמהם אלישמע ויהורם הכהנים8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
9 וילמדו ביהודה ועמהם ספר תורת יהוה ויסבו בכל ערי יהודה וילמדו בעם9 Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum.
10 ויהי פחד יהוה על כל ממלכות הארצות אשר סביבות יהודה ולא נלחמו עם יהושפט10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat.
11 ומן פלשתים מביאים ליהושפט מנחה וכסף משא גם הערביאים מביאים לו צאן אילים שבעת אלפים ושבע מאות ותישים שבעת אלפים ושבע מאות11 Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem.
12 ויהי יהושפט הלך וגדל עד למעלה ויבן ביהודה בירניות וערי מסכנות12 Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum.
13 ומלאכה רבה היה לו בערי יהודה ואנשי מלחמה גבורי חיל בירושלם13 Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem,
14 ואלה פקדתם לבית אבותיהם ליהודה שרי אלפים עדנה השר ועמו גבורי חיל שלש מאות אלף14 quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia;
15 ועל ידו יהוחנן השר ועמו מאתים ושמונים אלף15 et ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia;
16 ועל ידו עמסיה בן זכרי המתנדב ליהוה ועמו מאתים אלף גבור חיל16 ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium;
17 ומן בנימן גבור חיל אלידע ועמו נשקי קשת ומגן מאתים אלף17 de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia;
18 ועל ידו יהוזבד ועמו מאה ושמונים אלף חלוצי צבא18 et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum.
19 אלה המשרתים את המלך מלבד אשר נתן המלך בערי המבצר בכל יהודה19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda.