Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

M'lakhim (מלכים) - 1 Re 17


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויאמר אליהו התשבי מתשבי גלעד אל אחאב חי יהוה אלהי ישראל אשר עמדתי לפניו אם יהיה השנים האלה טל ומטר כי אם לפי דברי1 Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “ Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! ”.
2 ויהי דבר יהוה אליו לאמר2 Et factum est verbum Domini ad eum dicens:
3 לך מזה ופנית לך קדמה ונסתרת בנחל כרית אשר על פני הירדן3 “ Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith, qui est contra Iordanem,
4 והיה מהנחל תשתה ואת הערבים צויתי לכלכלך שם4 et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi ”.
5 וילך ויעש כדבר יהוה וילך וישב בנחל כרית אשר על פני הירדן5 Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est contra Iordanem.
6 והערבים מביאים לו לחם ובשר בבקר ולחם ובשר בערב ומן הנחל ישתה6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente.
7 ויהי מקץ ימים וייבש הנחל כי לא היה גשם בארץ7 Post dies autem siccatus est torrens; non enim pluerat super terram.
8 ויהי דבר יהוה אליו לאמר8 Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens:
9 קום לך צרפתה אשר לצידון וישבת שם הנה צויתי שם אשה אלמנה לכלכלך9 “ Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te ”.
10 ויקם וילך צרפתה ויבא אל פתח העיר והנה שם אשה אלמנה מקששת עצים ויקרא אליה ויאמר קחי נא לי מעט מים בכלי ואשתה10 Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “ Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam ”.
11 ותלך לקחת ויקרא אליה ויאמר לקחי נא לי פת לחם בידך11 Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: “ Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua ”.
12 ותאמר חי יהוה אלהיך אם יש לי מעוג כי אם מלא כף קמח בכד ומעט שמן בצפחת והנני מקששת שנים עצים ובאתי ועשיתיהו לי ולבני ואכלנהו ומתנו12 Quae respondit: “ Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ”.
13 ויאמר אליה אליהו אל תיראי באי עשי כדברך אך עשי לי משם עגה קטנה בראשנה והוצאת לי ולך ולבנך תעשי באחרנה13 Ad quam Elias ait: “ Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea.
14 כי כה אמר יהוה אלהי ישראל כד הקמח לא תכלה וצפחת השמן לא תחסר עד יום תתן יהוה גשם על פני האדמה14 Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae” ”.
15 ותלך ותעשה כדבר אליהו ותאכל הוא והיא וביתה ימים15 Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit illa et ipse et domus eius per dies.
16 כד הקמח לא כלתה וצפחת השמן לא חסר כדבר יהוה אשר דבר ביד אליהו16 Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae.
17 ויהי אחר הדברים האלה חלה בן האשה בעלת הבית ויהי חליו חזק מאד עד אשר לא נותרה בו נשמה17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus.
18 ותאמר אל אליהו מה לי ולך איש האלהים באת אלי להזכיר את עוני ולהמית את בני18 Dixit ergo ad Eliam: “ Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? ”.
19 ויאמר אליה תני לי את בנך ויקחהו מחיקה ויעלהו אל העליה אשר הוא ישב שם וישכבהו על מטתו19 Et ait ad eam: “ Da mihi filium tuum ”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum;
20 ויקרא אל יהוה ויאמר יהוה אלהי הגם על האלמנה אשר אני מתגורר עמה הרעות להמית את בנה20 clamavitque ad Dominum et dixit: “ Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius? ”.
21 ויתמדד על הילד שלש פעמים ויקרא אל יהוה ויאמר יהוה אלהי תשב נא נפש הילד הזה על קרבו21 Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “ Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ”.
22 וישמע יהוה בקול אליהו ותשב נפש הילד על קרבו ויחי22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
23 ויקח אליהו את הילד וירדהו מן העליה הביתה ויתנהו לאמו ויאמר אליהו ראי חי בנך23 Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “ En vivit filius tuus ”.
24 ותאמר האשה אל אליהו עתה זה ידעתי כי איש אלהים אתה ודבר יהוה בפיך אמת24 Dixitque mulier ad Eliam: “ Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est ”.