Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 23


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ואלה דברי דוד האחרנים נאם דוד בן ישי ונאם הגבר הקם על משיח אלהי יעקב ונעים זמרות ישראל1 Haec autem sunt verba David novissima:
“ Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
2 רוח יהוה דבר בי ומלתו על לשוני2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.
3 אמר אלהי ישראל לי דבר צור ישראל מושל באדם צדיק מושל יראת אלהים3 Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
4 וכאור בקר יזרח שמש בקר לא עבות מנגה ממטר דשא מארץ4 est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
5 כי לא כן ביתי עם אל כי ברית עולם שם לי ערוכה בכל ושמרה כי כל ישעי וכל חפץ כי לא יצמיח5 Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
6 ובליעל כקוץ מנד כלהם כי לא ביד יקחו6 Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
7 ואיש יגע בהם ימלא ברזל ועץ חנית ובאש שרוף ישרפו בשבת7 et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur ”.
8 אלה שמות הגברים אשר לדוד ישב בשבת תחכמני ראש השלשי הוא עדינו העצנו על שמנה מאות חלל בפעם אחד8 Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
9 ואחרו אלעזר בן דדי בן אחחי בשלשה גברים עם דוד בחרפם בפלשתים נאספו שם למלחמה ויעלו איש ישראל9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
10 הוא קם ויך בפלשתים עד כי יגעה ידו ותדבק ידו אל החרב ויעש יהוה תשועה גדולה ביום ההוא והעם ישבו אחריו אך לפשט10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
11 ואחריו שמא בן אגא הררי ויאספו פלשתים לחיה ותהי שם חלקת השדה מלאה עדשים והעם נס מפני פלשתים11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
12 ויתיצב בתוך החלקה ויצילה ויך את פלשתים ויעש יהוה תשועה גדולה12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13 וירדו שלשים מהשלשים ראש ויבאו אל קציר אל דוד אל מערת עדלם וחית פלשתים חנה בעמק רפאים13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
14 ודוד אז במצודה ומצב פלשתים אז בית לחם14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 ויתאוה דוד ויאמר מי ישקני מים מבאר בית לחם אשר בשער15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”.
16 ויבקעו שלשת הגברים במחנה פלשתים וישאבו מים מבאר בית לחם אשר בשער וישאו ויבאו אל דוד ולא אבה לשתותם ויסך אתם ליהוה16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
17 ויאמר חלילה לי יהוה מעשתי זאת הדם האנשים ההלכים בנפשותם ולא אבה לשתותם אלה עשו שלשת הגברים17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 ואבישי אחי יואב בן צרויה הוא ראש השלשי והוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל ולו שם בשלשה18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta
19 מן השלשה הכי נכבד ויהי להם לשר ועד השלשה לא בא19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 ובניהו בן יהוידע בן איש חי רב פעלים מקבצאל הוא הכה את שני אראל מואב והוא ירד והכה את האריה בתוך הבאר ביום השלג20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 והוא הכה את איש מצרי אשר מראה וביד המצרי חנית וירד אליו בשבט ויגזל את החנית מיד המצרי ויהרגהו בחניתו21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
22 אלה עשה בניהו בן יהוידע ולו שם בשלשה הגברים22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.
23 מן השלשים נכבד ואל השלשה לא בא וישמהו דוד אל משמעתו23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24 עשה אל אחי יואב בשלשים אלחנן בן דדו בית לחם24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
25 שמה החרדי אליקא החרדי25 Samma de Harod, Elica de Harod,
26 חלץ הפלטי עירא בן עקש התקועי26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 אביעזר הענתתי מבני החשתי27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
28 צלמון האחחי מהרי הנטפתי28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 חלב בן בענה הנטפתי אתי בן ריבי מגבעת בני בנימן29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,
30 בניהו פרעתני הדי מנחלי געש30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
31 אבי עלבון הערבתי עזמות הברחמי31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
32 אליחבא השעלבני בני ישן יהונתן32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
33 שמה ההררי אחיאם בן שרר האררי33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
34 אליפלט בן אחסבי בן המעכתי אליעם בן אחיתפל הגלני34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,
35 חצרו הכרמלי פערי הארבי35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36 יגאל בן נתן מצבה בני הגדי36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37 צלק העמני נחרי הבארתי נשאי כלי יואב בן צריה37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
38 עירא היתרי גרב היתרי38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 אוריה החתי כל שלשים ושבעה39 Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.