Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 14


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידע יואב בן צריה כי לב המלך על אבשלום1 Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom,
2 וישלח יואב תקועה ויקח משם אשה חכמה ויאמר אליה התאבלי נא ולבשי נא בגדי אבל ואל תסוכי שמן והיית כאשה זה ימים רבים מתאבלת על מת2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam: “ Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
3 ובאת אל המלך ודברת אליו כדבר הזה וישם יואב את הדברים בפיה3 Et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi ”. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
4 ותאמר האשה התקעית אל המלך ותפל על אפיה ארצה ותשתחו ותאמר הושעה המלך4 Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “ Serva me, rex ”.
5 ויאמר לה המלך מה לך ותאמר אבל אשה אלמנה אני וימת אישי5 Et ait ad eam rex: “ Quid causae habes? ”. Quae respondit: “ Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus.
6 ולשפחתך שני בנים וינצו שניהם בשדה ואין מציל ביניהם ויכו האחד את האחד וימת אתו6 Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter alterum et interfecit eum.
7 והנה קמה כל המשפחה על שפחתך ויאמרו תני את מכה אחיו ונמתהו בנפש אחיו אשר הרג ונשמידה גם את היורש וכבו את גחלתי אשר נשארה לבלתי שום לאישי שם ושארית על פני האדמה7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit: “Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem”. Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram ”.
8 ויאמר המלך אל האשה לכי לביתך ואני אצוה עליך8 Et ait rex ad mulierem: “ Vade in domum tuam, et ego iubebo de te ”.
9 ותאמר האשה התקועית אל המלך עלי אדני המלך העון ועל בית אבי והמלך וכסאו נקי9 Dixitque mulier Thecuites ad regem: “ In me, domine mi rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus eius sit innocens ”.
10 ויאמר המלך המדבר אליך והבאתו אלי ולא יסיף עוד לגעת בך10 Et ait rex: “ Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te ”.
11 ותאמר יזכר נא המלך את יהוה אלהיך מהרבית גאל הדם לשחת ולא ישמידו את בני ויאמר חי יהוה אם יפל משערת בנך ארצה11 Quae ait: “ Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram ”.
12 ותאמר האשה תדבר נא שפחתך אל אדני המלך דבר ויאמר דברי12 Dixit ergo mulier: “ Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum ”. Et ait: “ Loquere ”.
13 ותאמר האשה ולמה חשבתה כזאת על עם אלהים ומדבר המלך הדבר הזה כאשם לבלתי השיב המלך את נדחו13 Dixitque mulier: “ Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum.
14 כי מות נמות וכמים הנגרים ארצה אשר לא יאספו ולא ישא אלהים נפש וחשב מחשבות לבלתי ידח ממנו נדח14 Omnes morimur et quasi aquae sumus, quae delabuntur in terram, quae non colliguntur; nec tamen vult perire Deus animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est.
15 ועתה אשר באתי לדבר אל המלך אדני את הדבר הזה כי יראני העם ותאמר שפחתך אדברה נא אל המלך אולי יעשה המלך את דבר אמתו15 Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae.
16 כי ישמע המלך להציל את אמתו מכף האיש להשמיד אתי ואת בני יחד מנחלת אלהים16 Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei.
17 ותאמר שפחתך יהיה נא דבר אדני המלך למנוחה כי כמלאך האלהים כן אדני המלך לשמע הטוב והרע ויהוה אלהיך יהי עמך17 Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum! ”.
18 ויען המלך ויאמר אל האשה אל נא תכחדי ממני דבר אשר אנכי שאל אתך ותאמר האשה ידבר נא אדני המלך18 Et respondens rex dixit ad mulierem: “ Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo ”. Dixitque mulier: “ Loquatur dominus meus rex ”.
19 ויאמר המלך היד יואב אתך בכל זאת ותען האשה ותאמר חי נפשך אדני המלך אם אש להמין ולהשמיל מכל אשר דבר אדני המלך כי עבדך יואב הוא צוני והוא שם בפי שפחתך את כל הדברים האלה19 Et ait rex: “ Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis? ”. Respondit mulier et ait: “ Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec;
20 לבעבור סבב את פני הדבר עשה עבדך יואב את הדבר הזה ואדני חכם כחכמת מלאך האלהים לדעת את כל אשר בארץ20 ut verterem figuram rei huius, servus tuus Ioab fecit istud. Tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intellegas omnia, quae fiunt super terram ”.
21 ויאמר המלך אל יואב הנה נא עשיתי את הדבר הזה ולך השב את הנער את אבשלום21 Et ait rex ad Ioab: “ Ecce hoc facio; vade igitur et revoca puerum Absalom ”.
22 ויפל יואב אל פניו ארצה וישתחו ויברך את המלך ויאמר יואב היום ידע עבדך כי מצאתי חן בעיניך אדני המלך אשר עשה המלך את דבר עבדו22 Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “ Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui ”.
23 ויקם יואב וילך גשורה ויבא את אבשלום ירושלם23 Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem.
24 ויאמר המלך יסב אל ביתו ופני לא יראה ויסב אבשלום אל ביתו ופני המלך לא ראה24 Dixit autem rex: “ Revertatur in domum suam et faciem meam non videat ”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
25 וכאבשלום לא היה איש יפה בכל ישראל להלל מאד מכף רגלו ועד קדקדו לא היה בו מום25 Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
26 ובגלחו את ראשו והיה מקץ ימים לימים אשר יגלח כי כבד עליו וגלחו ושקל את שער ראשו מאתים שקלים באבן המלך26 Et quando tondebatur capillus — semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries — ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio.
27 ויולדו לאבשלום שלושה בנים ובת אחת ושמה תמר היא היתה אשה יפת מראה27 Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma.
28 וישב אבשלום בירושלם שנתים ימים ופני המלך לא ראה28 Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.
29 וישלח אבשלום אל יואב לשלח אתו אל המלך ולא אבה לבוא אליו וישלח עוד שנית ולא אבה לבוא29 Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire,
30 ויאמר אל עבדיו ראו חלקת יואב אל ידי ולו שם שערים לכו והוצתיה באש ויצתו עבדי אבשלום את החלקה באש30 dixit servis suis: “ Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni ”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “ Succenderunt servi Absalom agrum igni! ”.
31 ויקם יואב ויבא אל אבשלום הביתה ויאמר אליו למה הציתו עבדך את החלקה אשר לי באש31 Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “ Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? ”.
32 ויאמר אבשלום אל יואב הנה שלחתי אליך לאמר בא הנה ואשלחה אתך אל המלך לאמר למה באתי מגשור טוב לי עד אני שם ועתה אראה פני המלך ואם יש בי עון והמתני32 Et respondit Absalom ad Ioab: “ Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me ”.
33 ויבא יואב אל המלך ויגד לו ויקרא אל אבשלום ויבא אל המלך וישתחו לו על אפיו ארצה לפני המלך וישק המלך לאבשלום33 Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom.