Siracide 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. | |
2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. | |
3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum ? | |
4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. | |
5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? et non jucundabitur in bonis suis. | |
6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius : et hæc redditio est malitiæ illius. | |
7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam. | |
8 Nequam est oculus lividi : et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. | |
9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. | |
10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. | |
11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. | |
12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi : testamentum enim hujus mundi morte morietur. | |
13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. | |
14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat. | |
15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis ? | |
16 Da et accipe, et justifica animam tuam. | |
17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. | |
18 Omnis caro sicut f?num veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. | |
19 Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. | |
20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. | |
21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. | |
22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei : | |
23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens : | |
24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens : | |
25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. | |
26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. | |
27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet. |