Isaiah (ישעיה) - Isaia 113
110100101102103104105106107108109111101111121131141151161171181191212012112212312412512612712812913130131132133134135136137138139141401411421431441451461471481491515016171819220212223242526272829330313233343536373839440414243444546474849550515253545556575859660616263646566676869770717273747576777879880818283848586878889990919293949596979899
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | VULGATA |
---|---|
1 הַלְלוּ יָהּ ׀ הַלְלוּ עַבְדֵי יְהוָה הַלְלוּ אֶת־שֵׁם יְהוָה | 1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, |
2 יְהִי שֵׁם יְהוָה מְבֹרָךְ מֵעַתָּה וְעַד־עֹולָם | 2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus. |
3 מִמִּזְרַח־שֶׁמֶשׁ עַד־מְבֹואֹו מְהֻלָּל שֵׁם יְהוָה | 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. |
4 רָם עַל־כָּל־גֹּויִם ׀ יְהוָה עַל הַשָּׁמַיִם כְּבֹודֹו | 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. |
5 מִי כַּיהוָה אֱלֹהֵינוּ הַמַּגְבִּיהִי לָשָׁבֶת | 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ? |
6 הַמַּשְׁפִּילִי לִרְאֹות בַּשָּׁמַיִם וּבָאָרֶץ | 6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ? |
7 מְקִימִי מֵעָפָר דָּל מֵאַשְׁפֹּת יָרִים אֶבְיֹון | 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob : |
8 לְהֹושִׁיבִי עִם־נְדִיבִים עִם נְדִיבֵי עַמֹּו | 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. |
9 מֹושִׁיבִי ׀ עֲקֶרֶת הַבַּיִת אֵם־הַבָּנִים שְׂמֵחָה הַלְלוּ־יָהּ | 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam : |
10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? | |
11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. | |
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. | |
13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. | |
14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. | |
15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. | |
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. | |
17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. | |
18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. | |
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. | |
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron. | |
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. | |
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. | |
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. | |
24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum. | |
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum : | |
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. |