Jó 36
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Addens quoque Eliu haec locutus est: | 1 ויסף אליהוא ויאמר |
2 “ Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. | 2 כתר לי זעיר ואחוך כי עוד לאלוה מלים |
3 Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam. | 3 אשא דעי למרחוק ולפעלי אתן צדק |
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. | 4 כי אמנם לא שקר מלי תמים דעות עמך |
5 Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis. | 5 הן אל כביר ולא ימאס כביר כח לב |
6 Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. | 6 לא יחיה רשע ומשפט עניים יתן |
7 Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. | 7 לא יגרע מצדיק עיניו ואת מלכים לכסא וישיבם לנצח ויגבהו |
8 Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, | 8 ואם אסורים בזקים ילכדון בחבלי עני |
9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. | 9 ויגד להם פעלם ופשעיהם כי יתגברו |
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. | 10 ויגל אזנם למוסר ויאמר כי ישבון מאון |
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis. | 11 אם ישמעו ויעבדו יכלו ימיהם בטוב ושניהם בנעימים |
12 Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. | 12 ואם לא ישמעו בשלח יעברו ויגועו בבלי דעת |
13 Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. | 13 וחנפי לב ישימו אף לא ישועו כי אסרם |
14 Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. | 14 תמת בנער נפשם וחיתם בקדשים |
15 Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. | 15 יחלץ עני בעניו ויגל בלחץ אזנם |
16 Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. | 16 ואף הסיתך מפי צר רחב לא מוצק תחתיה ונחת שלחנך מלא דשן |
17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt. | 17 ודין רשע מלאת דין ומשפט יתמכו |
18 Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. | 18 כי חמה פן יסיתך בספק ורב כפר אל יטך |
19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? | 19 היערך שועך לא בצר וכל מאמצי כח |
20 Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis. | 20 אל תשאף הלילה לעלות עמים תחתם |
21 Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. | 21 השמר אל תפן אל און כי על זה בחרת מעני |
22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor? | 22 הן אל ישגיב בכחו מי כמהו מורה |
23 Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? | 23 מי פקד עליו דרכו ומי אמר פעלת עולה |
24 Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. | 24 זכר כי תשגיא פעלו אשר שררו אנשים |
25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. | 25 כל אדם חזו בו אנוש יביט מרחוק |
26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis. | 26 הן אל שגיא ולא נדע מספר שניו ולא חקר |
27 Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, | 27 כי יגרע נטפי מים יזקו מטר לאדו |
28 quos nubes effundunt, stillantes super homines multos. | 28 אשר יזלו שחקים ירעפו עלי אדם רב |
29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? | 29 אף אם יבין מפרשי עב תשאות סכתו |
30 Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit. | 30 הן פרש עליו אורו ושרשי הים כסה |
31 Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose. | 31 כי בם ידין עמים יתן אכל למכביר |
32 In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat. | 32 על כפים כסה אור ויצו עליה במפגיע |
33 Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem. | 33 יגיד עליו רעו מקנה אף על עולה |