Jó 31
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. | 1 ברית כרתי לעיני ומה אתבונן על בתולה |
2 Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis? | 2 ומה חלק אלוה ממעל ונחלת שדי ממרמים |
3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam? | 3 הלא איד לעול ונכר לפעלי און |
4 Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat? | 4 הלא הוא יראה דרכי וכל צעדי יספור |
5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, | 5 אם הלכתי עם שוא ותחש על מרמה רגלי |
6 appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam. | 6 ישקלני במאזני צדק וידע אלוה תמתי |
7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, | 7 אם תטה אשרי מני הדרך ואחר עיני הלך לבי ובכפי דבק מאום |
8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. | 8 אזרעה ואחר יאכל וצאצאי ישרשו |
9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, | 9 אם נפתה לבי על אשה ועל פתח רעי ארבתי |
10 molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii. | 10 תטחן לאחר אשתי ועליה יכרעון אחרין |
11 Hoc enim nefas est et iniquitas iudicialis; | 11 כי הוא זמה והיא עון פלילים |
12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina. | 12 כי אש היא עד אבדון תאכל ובכל תבואתי תשרש |
13 Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, | 13 אם אמאס משפט עבדי ואמתי ברבם עמדי |
14 quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? | 14 ומה אעשה כי יקום אל וכי יפקד מה אשיבנו |
15 Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus? | 15 הלא בבטן עשני עשהו ויכננו ברחם אחד |
16 Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci; | 16 אם אמנע מחפץ דלים ועיני אלמנה אכלה |
17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, | 17 ואכל פתי לבדי ולא אכל יתום ממנה |
18 quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam; | 18 כי מנעורי גדלני כאב ומבטן אמי אנחנה |
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; | 19 אם אראה אובד מבלי לבוש ואין כסות לאביון |
20 si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est; | 20 אם לא ברכוני חלצו ומגז כבשי יתחמם |
21 si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi, | 21 אם הניפותי על יתום ידי כי אראה בשער עזרתי |
22 umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur, | 22 כתפי משכמה תפול ואזרעי מקנה תשבר |
23 quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! | 23 כי פחד אלי איד אל ומשאתו לא אוכל |
24 Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!; | 24 אם שמתי זהב כסלי ולכתם אמרתי מבטחי |
25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea; | 25 אם אשמח כי רב חילי וכי כביר מצאה ידי |
26 si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, | 26 אם אראה אור כי יהל וירח יקר הלך |
27 et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, | 27 ויפת בסתר לבי ותשק ידי לפי |
28 quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper; | 28 גם הוא עון פלילי כי כחשתי לאל ממעל |
29 si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, | 29 אם אשמח בפיד משנאי והתעררתי כי מצאו רע |
30 cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius; | 30 ולא נתתי לחטא חכי לשאל באלה נפשו |
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius nonsaturatus sit?”; | 31 אם לא אמרו מתי אהלי מי יתן מבשרו לא נשבע |
32 foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; | 32 בחוץ לא ילין גר דלתי לארח אפתח |
33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; | 33 אם כסיתי כאדם פשעי לטמון בחבי עוני |
34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium. | 34 כי אערוץ המון רבה ובוז משפחות יחתני ואדם לא אצא פתח |
35 Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae, | 35 מי יתן לי שמע לי הן תוי שדי יענני וספר כתב איש ריבי |
36 ut in umero meo portem illum et alligem illum quasi coronam mihi. | 36 אם לא על שכמי אשאנו אענדנו עטרות לי |
37 Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum. | 37 מספר צעדי אגידנו כמו נגיד אקרבנו |
38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent; | 38 אם עלי אדמתי תזעק ויחד תלמיה יבכיון |
39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi, | 39 אם כחה אכלתי בלי כסף ונפש בעליה הפחתי |
40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ”. Finita sunt verba Iob. | 40 תחת חטה יצא חוח ותחת שערה באשה תמו דברי איוב |