Jó 40
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : | 1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob: |
2 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi. | 2 “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”. |
3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ? | 3 Respondens autem Iob Domino dixit: |
4 Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ? | 4 “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. |
5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. | 5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ”. |
6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. | 6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: |
7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. | 7 “ Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. |
8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. | 8 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? |
9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. | 9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas? |
10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet. | 10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere. |
11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. | 11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia. |
12 Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt. | 12 Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. |
13 Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ. | 13 Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; |
14 Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus. | 14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. |
15 Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi. | 15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit. |
16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. | 16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. |
17 Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis. | 17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. |
18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. | 18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. |
19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. | 19 Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. |
20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ? | 20 Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. |
21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ? | 21 Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus; |
22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ? | 22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis. |
23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ? | 23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius. |
24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ? | 24 In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? |
25 Concident eum amici ? divident illum negotiatores ? | 25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? |
26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ? | 26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? |
27 Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui. | 27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? |
28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. | 28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? |
29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? | |
30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? | |
31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? | |
32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. |