Exodus 27
12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. | 1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. |
2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære. | 2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære. |
3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. | 3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. |
4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. | 4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. |
5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. | 5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. |
6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis : | 6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis : |
7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. | 7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. |
8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. | 8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. |
9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. | 9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. |
10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. | 10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. |
11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. | 11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. |
12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. | 12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. |
13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. | 13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. |
14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : | 14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : |
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. | 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. |
16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. | 16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. |
17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. | 17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. |
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. | 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. |
19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. | 19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. |
20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper | 20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper |
21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. | 21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. |