1 E Iram re di Tiro mandò messaggi a David, e legni di cedro, e maestri di mura e di legnami, i quali gli facessero casa. | 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. |
2 E conobbe David, che il Signore avea confermato il suo regno sopra Israel; e fu sollevato il regno suo sopra il suo popolo Israel. | 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
|
3 E tolse David [altre] mogli in Ierusalem; e generò figliuoli e figliuole. | 3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; |
4 E questi sono i nomi di quegli che gli nascerono in Ierusalem: Samua ? Sobad e Natan e Salomone, | 4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, |
5 Iebaar ed Elisua ed Elifalet, | 5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, |
6 Noga e Nafeg e Iafia, | 6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, |
7 Ed Elisama e Baaliada ed Elifalet. | 7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
|
8 E intendendo i Filistei, che aveano unto David re sopra tutto Israel, andarono tutti per trovarlo; la quale cosa udita, David andò loro incontro. | 8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. |
9 E i Filistei venuti ispartironsi nella valle di Rafaim. | 9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. |
10 E David domandò consiglio a Dio, dicendo: ascendo io a questi Filistei? e dara'gli tu nelle mie mani? E Iddio gli disse: ascendi, e io gli darò nelle tue mani. | 10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”. |
11 E andati coloro in Baalfarasim, David gli percosse ivi, e disse: Iddio hae diviso per la mia mano li miei nemici, sì come si divide l'acque; e però fu chiamato quello luogo BAALFARASIM. | 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). |
12 E lasciarono ivi i loro idii, i quali David comandò che fossero arsi. | 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
|
13 E anco un' altra volta andarono i Filistei, e isparsersi per la valle. | 13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; |
14 E anco David domandò consiglio a Dio, e Iddio gli disse: non andare dopo loro, anzi ti parti da loro, e verrai ricontro a loro ai peri. | 14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; |
15 E udendo tu il suono che anderà per la sommità de' peri, allora andrai alla battaglia; però che Iddio uscirà innanzi a te, e percoterà il campo de' Filistei. | 15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”. |
16 ...da Gabaon insino a Gazera. | 16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. |
17 E allora fu divulgato il nome di David in tutte quelle parti; e diede il Signore la sua paura sopra tutte le genti ( ch' erano incontro a David). | 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
|