1 واما الايمان فهو الثقة بما يرجى والايقان بامور لا ترى. | 1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. |
2 فانه في هذه شهد للقدماء. | 2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. |
3 بالايمان نفهم ان العالمين أتقنت بكلمة الله حتى لم يتكون ما يرى مما هو ظاهر. | 3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
|
4 بالايمان قدم هابيل للّه ذبيحة افضل من قايين. فبه شهد له انه بار اذ شهد الله لقرابينه. وبه وان مات يتكلم بعد. | 4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. |
5 بالايمان نقل اخنوخ لكي لا يرى الموت ولم يوجد لان الله نقله. اذ قبل نقله شهد له بانه قد ارضى الله. | 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. |
6 ولكن بدون ايمان لا يمكن ارضاؤه لانه يجب ان الذي يأتي الى الله يؤمن بانه موجود وانه يجازي الذين يطلبونه. | 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. |
7 بالايمان نوح لما أوحي اليه عن امور لم ترى بعد خاف فبنى فلكا لخلاص بيته فبه دان العالم وصار وارثا للبر الذي حسب الايمان. | 7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
|
8 بالايمان ابراهيم لما دعي اطاع ان يخرج الى المكان الذي كان عتيدا ان يأخذه ميراثا فخرج وهو لا يعلم الى اين يأتي. | 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. |
9 بالايمان تغرب في ارض الموعد كانها غريبة ساكنا في خيام مع اسحق ويعقوب الوارثين معه لهذا الموعد عينه. | 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. |
10 لانه كان ينتظر المدينة التي لها الاساسات التي صانعها وبارئها الله. | 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus. |
11 بالايمان سارة نفسها ايضا اخذت قدرة على انشاء نسل وبعد وقت السن ولدت اذ حسبت الذي وعد صادقا. | 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. |
12 لذلك ولد ايضا من واحد وذلك من ممات مثل نجوم السماء في الكثرة وكالرمل الذي على شاطئ البحر الذي لا يعد | 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. |
13 في الايمان مات هؤلاء اجمعون وهم لم ينالوا المواعيد بل من بعيد نظروها وصدقوها وحيوها واقروا بانهم غرباء ونزلاء على الارض. | 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. |
14 فان الذين يقولون مثل هذا يظهرون انهم يطلبون وطنا. | 14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. |
15 فلو ذكروا ذلك الذي خرجوا منه لكان لهم فرصة للرجوع. | 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : |
16 ولكن الآن يبتغون وطنا افضل اي سماويا. لذلك لا يستحي بهم الله ان يدعى الههم لانه اعدّ لهم مدينة | 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. |
17 بالايمان قدم ابراهيم اسحق وهو مجرب. قدم الذي قبل المواعيد وحيده | 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : |
18 الذي قيل له انه باسحق يدعى لك نسل. | 18 ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : |
19 اذ حسب ان الله قادر على الاقامة من الاموات ايضا الذين منهم اخذه ايضا في مثال. | 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. |
20 بالايمان اسحق بارك يعقوب وعيسو من جهة امور عتيدة. | 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. |
21 بالايمان يعقوب عند موته بارك كل واحد من ابني يوسف وسجد على راس عصاه. | 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. |
22 بالايمان يوسف عند موته ذكر خروج بني اسرائيل واوصى من جهة عظامه. | 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
|
23 بالايمان موسى بعد ما ولد اخفاه ابواه ثلاثة اشهر لانهما رأيا الصبي جميلا ولم يخشيا امر الملك. | 23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. |
24 بالايمان موسى لما كبر ابى ان يدعى ابن ابنة فرعون | 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, |
25 مفضلا بالاحرى ان يذل مع شعب الله على ان يكون له تمتع وقتي بالخطية | 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, |
26 حاسبا عار المسيح غنى اعظم من خزائن مصر لانه كان ينظر الى المجازاة. | 26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. |
27 بالايمان ترك مصر غير خائف من غضب الملك لانه تشدد كانه يرى من لا يرى. | 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. |
28 بالايمان صنع الفصح ورشّ الدم لئلا يمسهم الذي اهلك الابكار. | 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. |
29 بالايمان اجتازوا في البحر الاحمر كما في اليابسة الامر الذي لما شرع فيه المصريون غرقوا. | 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.
|
30 بالايمان سقطت اسوار اريحا بعد ما طيف حولها سبعة ايام. | 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. |
31 بالايمان راحاب الزانية لم تهلك مع العصاة اذ قبلت الجاسوسين بسلام | 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. |
32 وماذا اقول ايضا لانه يعوزني الوقت ان اخبرت عن جدعون وباراق وشمشون ويفتاح وداود وصموئيل والانبياء | 32 Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : |
33 الذين بالايمان قهروا ممالك صنعوا برا نالوا مواعيد سدوا افواه اسود | 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, |
34 اطفأوا قوة النار نجوا من حد السيف تقووا من ضعف صاروا اشداء في الحرب هزموا جيوش غرباء. | 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : |
35 اخذت نساء امواتهن بقيامة. وآخرون عذبوا ولم يقبلوا النجاة لكي ينالوا قيامة افضل. | 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. |
36 وآخرون تجربوا في هزء وجلد ثم في قيود ايضا وحبس. | 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : |
37 رجموا نشروا جربوا ماتوا قتلا بالسيف طافوا في جلود غنم وجلود معزى معتازين مكروبين مذلين. | 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : |
38 وهم لم يكن العالم مستحقا لهم. تائهين في براري وجبال ومغاير وشقوق الارض. | 38 quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. |
39 فهؤلاء كلهم مشهودا لهم بالايمان لم ينالوا الموعد | 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, |
40 اذ سبق الله فنظر لنا شيئا افضل لكي لا يكملوا بدوننا | 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. |