1 اما يسوع قبل عيد الفصح وهو عالم ان ساعته قد جاءت لينتقل من هذا العالم الى الآب اذ كان قد احب خاصته الذين في العالم احبهم الى المنتهى. | 1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. |
2 فحين كان العشاء وقد ألقى الشيطان في قلب يهوذا سمعان الاسخريوطي ان يسلمه. | 2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ : |
3 يسوع وهو عالم ان الآب قد دفع كل شيء الى يديه وانه من عند الله خرج والى الله يمضي. | 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit : |
4 قام عن العشاء وخلع ثيابه واخذ منشفة واتّزر بها. | 4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. |
5 ثم صبّ ماء في مغسل وابتدأ يغسل ارجل التلاميذ ويمسحها بالمنشفة التي كان متزرا بها. | 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. |
6 فجاء الى سمعان بطرس فقال له ذاك يا سيد انت تغسل رجليّ. | 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ? |
7 اجاب يسوع وقال له لست تعلم انت الآن ما انا اصنع ولكنك ستفهم فيما بعد. | 7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea. |
8 قال له بطرس لن تغسل رجليّ ابدا. اجابه يسوع ان كنت لا اغسلك فليس لك معي نصيب. | 8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum. |
9 قال له سمعان بطرس يا سيد ليس رجليّ فقط بل ايضا يديّ وراسي. | 9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. |
10 قال له يسوع. الذي قد اغتسل ليس له حاجة الا الى غسل رجليه بل هو طاهر كله. وانتم طاهرون ولكن ليس كلكم. | 10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. |
11 لانه عرف مسلمه. لذلك قال لستم كلكم طاهرين | 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes. |
12 فلما كان قد غسل ارجلهم واخذ ثيابه واتكأ ايضا قال لهم أتفهمون ما قد صنعت بكم. | 12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ? |
13 انتم تدعونني معلّما وسيّدا وحسنا تقولون لاني انا كذلك. | 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. |
14 فان كنت وانا السيد والمعلّم قد غسلت ارجلكم فانتم يجب عليكم ان يغسل بعضكم ارجل بعض. | 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. |
15 لاني اعطيتكم مثالا حتى كما صنعت انا بكم تصنعون انتم ايضا. | 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. |
16 الحق الحق اقول لكم انه ليس عبد اعظم من سيده ولا رسول اعظم من مرسله. | 16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum. |
17 ان علمتم هذا فطوباكم ان عملتموه. | 17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. |
18 لست اقول عن جميعكم. انا اعلم الذين اخترتهم. لكن ليتم الكتاب. الذي يأكل معي الخبز رفع عليّ عقبه. | 18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. |
19 اقول لكم الآن قبل ان يكون حتى متى كان تؤمنون اني انا هو. | 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. |
20 الحق الحق اقول لكم الذي يقبل من أرسله يقبلني. والذي يقبلني يقبل الذي ارسلني | 20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
|
21 لما قال يسوع هذا اضطرب بالروح وشهد وقال الحق الحق اقول لكم ان واحدا منكم سيسلمني. | 21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. |
22 فكان التلاميذ ينظرون بعضهم الى بعض وهم محتارون في من قال عنه. | 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. |
23 وكان متكئا في حضن يسوع واحد من تلاميذه كان يسوع يحبه. | 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. |
24 فاومأ اليه سمعان بطرس ان يسأل من عسى ان يكون الذي قال عنه. | 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ? |
25 فاتكأ ذاك على صدر يسوع وقال له يا سيد من هو. | 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ? |
26 اجاب يسوع هو ذاك الذي اغمس انا اللقمة واعطيه. فغمس اللقمة واعطاها ليهوذا سمعان الاسخريوطي. | 26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. |
27 فبعد اللقمة دخله الشيطان. فقال له يسوع ما انت تعمله فاعمله باكثر سرعة. | 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. |
28 واما هذا فلم يفهم احد من المتكئين لماذا كلمه به. | 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. |
29 لان قوما اذ كان الصندوق مع يهوذا ظنوا ان يسوع قال له اشتر ما نحتاج اليه للعيد. او ان يعطي شيئا للفقراء | 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. |
30 فذاك لما اخذ اللقمة خرج للوقت. وكان ليلا. | 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
|
31 فلما خرج قال يسوع الآن تمجد ابن الانسان وتمجد الله فيه. | 31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. |
32 ان كان الله قد تمجد فيه فان الله سيمجده في ذاته ويمجده سريعا. | 32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum. |
33 يا اولادي انا معكم زمانا قليلا بعد. ستطلبونني وكما قلت لليهود حيث اذهب انا لا تقدرون انتم ان تأتوا اقول لكم انتم الآن. | 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo. |
34 وصية جديدة انا اعطيكم ان تحبوا بعضكم بعضا. كما احببتكم انا تحبون انتم ايضا بعضكم بعضا. | 34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. |
35 بهذا يعرف الجميع انكم تلاميذي ان كان لكم حب بعضا لبعض | 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
|
36 قال له سمعان بطرس يا سيد الى اين تذهب. اجابه يسوع حيث اذهب لا تقدر الآن ان تتبعني ولكنك ستتبعني اخيرا. | 36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea. |
37 قال له بطرس يا سيد لماذا لا اقدر ان اتبعك الآن. اني اضع نفسي عنك. | 37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. |
38 اجابه يسوع أتضع نفسك عني. الحق الحق اقول لك لا يصيح الديك حتى تنكرني ثلاث مرات | 38 Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges. |