1 ولما اكمل اقواله كلها في مسامع الشعب دخل كفرناحوم. | 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. |
2 وكان عبد لقائد مئة مريضا مشرفا على الموت وكان عزيزا عنده. | 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. |
3 فلما سمع عن يسوع ارسل اليه شيوخ اليهود يسأله ان يأتي ويشفي عبده. | 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. |
4 فلما جاءوا الى يسوع طلبوا اليه باجتهاد قائلين انه مستحق ان يفعل له هذا. | 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes : |
5 لانه يحب امتنا وهو بنى لنا المجمع. | 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. |
6 فذهب يسوع معهم. واذ كان غير بعيد عن البيت ارسل اليه قائد المئة اصدقاء يقول له يا سيد لا تتعب. لاني لست مستحقا ان تدخل تحت سقفي. | 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres : |
7 لذلك لم احسب نفسي اهلا ان آتي اليك. لكن قل كلمة فيبرأ غلامي. | 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. |
8 لاني انا ايضا انسان مرتّب تحت سلطان. لي جند تحت يدي. واقول لهذا اذهب فيذهب ولآخر ائت فيأتي ولعبدي افعل هذا فيفعل. | 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. |
9 ولما سمع يسوع هذا تعجب منه والتفت الى الجمع الذي يتبعه وقال اقول لكم لم اجد ولا في اسرائيل ايمانا بمقدار هذا. | 9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. |
10 ورجع المرسلون الى البيت فوجدوا العبد المريض قد صحّ | 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
|
11 وفي اليوم التالي ذهب الى مدينة تدعى نايين وذهب معه كثيرون من تلاميذه وجمع كثير. | 11 Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. |
12 فلما اقترب الى باب المدينة اذا ميت محمول ابن وحيد لامّه وهي ارملة ومعها جمع كثير من المدينة. | 12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. |
13 فلما رآها الرب تحنن عليها وقال لها لا تبكي. | 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. |
14 ثم تقدم ولمس النعش فوقف الحاملون. فقال ايها الشاب لك اقول قم. | 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. |
15 فجلس الميت وابتدأ يتكلم فدفعه الى امه. | 15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. |
16 فاخذ الجميع خوف ومجدوا الله قائلين قد قام فينا نبي عظيم وافتقد الله شعبه. | 16 Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. |
17 وخرج هذا الخبر عنه في كل اليهودية وفي جميع الكورة المحيطة | 17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
|
18 فاخبر يوحنا تلاميذه بهذا كله. | 18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. |
19 فدعا يوحنا اثنين من تلاميذه وارسل الى يسوع قائلا انت هو الآتي ام ننتظر آخر. | 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? |
20 فلما جاء اليه الرجلان قالا يوحنا المعمدان قد ارسلنا اليك قائلا انت هو الآتي ام ننتظر آخر. | 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? |
21 وفي تلك الساعة شفى كثيرين من امراض وادواء وارواح شريرة ووهب البصر لعميان كثيرين. | 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) |
22 فاجاب يسوع وقال لهما اذهبا واخبرا يوحنا بما رأيتما وسمعتما. ان العمي يبصرون والعرج يمشون والبرص يطهرون والصم يسمعون والموتى يقومون والمساكين يبشرون. | 22 Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : |
23 وطوبى لمن لا يعثر فيّ | 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
|
24 فلما مضى رسولا يوحنا ابتدأ يقول للجموع عن يوحنا. ماذا خرجتم الى البرية لتنظروا. أقصبة تحركها الريح. | 24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? |
25 بل ماذا خرجتم لتنظروا أانسانا لابسا ثيابا ناعمة. هوذا الذين في اللباس الفاخر والتنعم هم في قصور الملوك. | 25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. |
26 بل ماذا خرجتم لتنظروا. أنبيا. نعم اقول لكم وافضل من نبي. | 26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam : |
27 هذا هو الذي كتب عنه ها انا ارسل امام وجهك ملاكي الذي يهيئ طريقك قدامك. | 27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. |
28 لاني اقول لكم انه بين المولودين من النساء ليس نبي اعظم من يوحنا المعمدان. ولكن الاصغر في ملكوت الله اعظم منه. | 28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
|
29 وجميع الشعب اذ سمعوا والعشارين برروا الله معتمدين بمعمودية يوحنا. | 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. |
30 واما الفريسيون والناموسيون فرفضوا مشورة الله من جهة انفسهم غير معتمدين منه | 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. |
31 ثم قال الرب فبمن اشبه اناس هذا الجيل وماذا يشبهون. | 31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ? |
32 يشبهون اولادا جالسين في السوق ينادون بعضهم بعضا ويقولون زمرنا لكم فلم ترقصوا. نحنا لكم فلم تبكوا. | 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. |
33 لانه جاء يوحنا المعمدان لا يأكل خبزا ولا يشرب خمرا فتقولون به شيطان. | 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet. |
34 جاء ابن الانسان يأكل ويشرب فتقولون هوذا انسان اكول وشريب خمر. محب للعشارين والخطاة. | 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. |
35 والحكمة تبررت من جميع بنيها | 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
|
36 وسأله واحد من الفريسيين ان يأكل معه فدخل بيت الفريسي واتكأ. | 36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. |
37 واذا امرأة في المدينة كانت خاطئة اذ علمت انه متكئ في بيت الفريسي جاءت بقارورة طيب | 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti : |
38 ووقفت عند قدميه من ورائه باكية وابتدأت تبل قدميه بالدموع وكانت تمسحهما بشعر راسها وتقبل قدميه وتدهنهما بالطيب. | 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. |
39 فلما رأى الفريسي الذي دعاه ذلك تكلم في نفسه قائلا لو كان هذا نبيا لعلم من هذه المرأة التي تلمسه وما هي. انها خاطئة. | 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est. |
40 فاجاب يسوع وقال له يا سمعان عندي شيء اقوله لك. فقال قل يا معلّم. | 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic. |
41 كان لمداين مديونان. على الواحد خمس مئة دينار وعلى الآخر خمسون. | 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. |
42 واذ لم يكن لهما ما يوفيان سامحهما جميعا. فقل. ايهما يكون اكثر حبا له. | 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ? |
43 فاجاب سمعان وقال اظن الذي سامحه بالاكثر. فقال له بالصواب حكمت. | 43 Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti. |
44 ثم التفت الى المرأة وقال لسمعان أتنظر هذه المرأة. اني دخلت بيتك وماء لاجل رجلي لم تعط. واما هي فقد غسلت رجليّ بالدموع ومسحتهما بشعر راسها. | 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. |
45 قبلة لم تقبّلني. واما هي فمنذ دخلت لم تكف عن تقبيل رجليّ. | 45 Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. |
46 بزيت لم تدهن راسي. واما هي فقد دهنت بالطيب رجليّ. | 46 Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos. |
47 من اجل ذلك اقول لك قد غفرت خطاياها الكثيرة لانها احبت كثيرا. والذي يغفر له قليل يحب قليلا. | 47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. |
48 ثم قال لها مغفورة لك خطاياك. | 48 Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata. |
49 فابتدأ المتكئون معه يقولون في انفسهم من هذا الذي يغفر خطايا ايضا. | 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ? |
50 فقال للمرأة ايمانك قد خلّصك. اذهبي بسلام | 50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. |