1 وقام من هناك وجاء الى تخوم اليهودية من عبر الاردن. فاجتمع اليه جموع ايضا وكعادته كان ايضا يعلّمهم | 1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos. |
2 فتقدم الفريسيون وسألوه. هل يحل للرجل ان يطلّق امرأته. ليجربوه. | 2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum. |
3 فاجاب وقال لهم بماذا اوصاكم موسى. | 3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ? |
4 فقالوا موسى أذن ان يكتب كتاب طلاق فتطلّق. | 4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. |
5 فاجاب يسوع وقال لهم. من اجل قساوة قلوبكم كتب لكم هذه الوصية. | 5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud : |
6 ولكن من بدء الخليقة ذكرا وانثى خلقهما الله. | 6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. |
7 من اجل هذا يترك الرجل اباه وامه ويلتصق بامرأته. | 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam : |
8 ويكون الاثنان جسدا واحدا. اذا ليسا بعد اثنين بل جسد واحد. | 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. |
9 فالذي جمعه الله لا يفرقه انسان. | 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. |
10 ثم في البيت سأله تلاميذه ايضا عن ذلك. | 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. |
11 فقال لهم من طلّق امرأته وتزوج باخرى يزني عليها. | 11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. |
12 وان طلّقت امرأة زوجها وتزوجت بآخر تزني | 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
|
13 وقدموا اليه اولادا لكي يلمسهم. واما التلاميذ فانتهروا الذين قدموهم. | 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. |
14 فلما رأى يسوع ذلك اغتاظ وقال لهم دعوا الاولاد يأتون اليّ ولا تمنعوهم لان لمثل هؤلاء ملكوت الله. | 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei. |
15 الحق اقول لكم من لا يقبل ملكوت الله مثل ولد فلن يدخله. | 15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. |
16 فاحتضنهم ووضع يديه عليهم وباركهم | 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
|
17 وفيما هو خارج الى الطريق ركض واحد وجثا له وسأله ايها المعلّم الصالح ماذا اعمل لارث الحياة الابدية. | 17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ? |
18 فقال له يسوع لماذا تدعوني صالحا. ليس احد صالحا الا واحد وهو الله. | 18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus. |
19 انت تعرف الوصايا. لا تزن. لا تقتل. لا تسرق. لا تشهد بالزور. لا تسلب. اكرم اباك وامك. | 19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. |
20 فاجاب وقال له يا معلّم هذه كلها حفظتها منذ حداثتي. | 20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. |
21 فنظر اليه يسوع واحبه وقال له يعوزك شيء واحد. اذهب بع كل مالك واعط الفقراء فيكون لك كنز في السماء وتعال اتبعني حاملا الصليب. | 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. |
22 فاغتم على القول ومضى حزينا لانه كان ذا اموال كثيرة | 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones. |
23 فنظر يسوع حوله وقال لتلاميذه ما اعسر دخول ذوي الاموال الى ملكوت الله. | 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! |
24 فتحيّر التلاميذ من كلامه. فاجاب يسوع ايضا وقال لهم يا بنيّ ما اعسر دخول المتكلين على الاموال الى ملكوت الله. | 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! |
25 مرور جمل من ثقب ابرة ايسر من ان يدخل غني الى ملكوت الله. | 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. |
26 فبهتوا الى الغاية قائلين بعضهم لبعض فمن يستطيع ان يخلص. | 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ? |
27 فنظر اليهم يسوع وقال. عند الناس غير مستطاع. ولكن ليس عند الله. لان كل شيء مستطاع عند الله. | 27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
|
28 وابتدأ بطرس يقول له ها نحن قد تركنا كل شيء وتبعناك. | 28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. |
29 فاجاب يسوع وقال الحق اقول لكم ليس احد ترك بيتا او اخوة او اخوات او ابا او اما او امرأة او اولادا او حقولا لاجلي ولاجل الانجيل | 29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, |
30 الا وياخذ مئة ضعف الآن في هذا الزمان بيوتا واخوة واخوات وامهات واولادا وحقولا مع اضطهادات وفي الدهر الآتي الحياة الابدية. | 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. |
31 ولكن كثيرون اولون يكونون آخرين والآخرون اولين | 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
|
32 وكانوا في الطريق صاعدين الى اورشليم ويتقدمهم يسوع. وكانوا يتحيّرون وفيما هم يتبعون كانوا يخافون. فاخذ الاثني عشر ايضا وابتدأ يقول لهم عما سيحدث له. | 32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. |
33 ها نحن صاعدون الى اورشليم وابن الانسان يسلم الى رؤساء الكهنة والكتبة فيحكمون عليه بالموت ويسلمونه الى الامم | 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus : |
34 فيهزأون به ويجلدونه ويتفلون عليه ويقتلونه وفي اليوم الثالث يقوم | 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
|
35 وتقدم اليه يعقوب ويوحنا ابنا زبدي قائلين يا معلّم نريد ان تفعل لنا كل ما طلبنا. | 35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. |
36 فقال لهما ماذا تريدان ان افعل لكما. | 36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ? |
37 فقالا له اعطنا ان نجلس واحد عن يمينك والآخر عن يسارك في مجدك. | 37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. |
38 فقال لهما يسوع لستما تعلمان ما تطلبان. أتستطيعان ان تشربا الكاس التي اشربها انا وان تصطبغا بالصبغة التي اصطبغ بها انا. | 38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ? |
39 فقالا له نستطيع. فقال لهما يسوع اما الكاس التي اشربها انا فتشربانها وبالصبغة التي اصطبغ بها انا تصطبغان. | 39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : |
40 واما الجلوس عن يميني وعن يساري فليس لي ان اعطيه الا للذين أعدّ لهم | 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. |
41 ولما سمع العشرة ابتدأوا يغتاظون من اجل يعقوب ويوحنا. | 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. |
42 فدعاهم يسوع وقال لهم انتم تعلمون ان الذين يحسبون رؤساء الامم يسودونهم وان عظماءهم يتسلطون عليهم. | 42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum. |
43 فلا يكون هكذا فيكم. بل من اراد ان يصير فيكم عظيما يكون لكم خادما. | 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister : |
44 ومن اراد ان يصير فيكم اولا يكون للجميع عبدا. | 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. |
45 لان ابن الانسان ايضا لم يأت ليخدم بل ليخدم وليبذل نفسه فدية عن كثيرين | 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
|
46 وجاءوا الى اريحا. وفيما هو خارج من اريحا مع تلاميذه وجمع غفير كان بارتيماوس الاعمى ابن تيماوس جالسا على الطريق يستعطي. | 46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. |
47 فلما سمع انه يسوع الناصري ابتدأ يصرخ ويقول يا يسوع ابن داود ارحمني. | 47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei. |
48 فانتهره كثيرون ليسكت. فصرخ اكثر كثيرا يا ابن داود ارحمني. | 48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. |
49 فوقف يسوع وامر ان ينادى. فنادوا الاعمى قائلين له ثق. قم. هوذا يناديك. | 49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te. |
50 فطرح رداءه وقام وجاء الى يسوع. | 50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. |
51 فاجاب يسوع وقال له ماذا تريد ان افعل بك. فقال له الاعمى يا سيدي ان ابصر. | 51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam. |
52 فقال له يسوع اذهب. ايمانك قد شفاك. فللوقت ابصر وتبع يسوع في الطريق | 52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. |