Zaccaria 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
LA SACRA BIBBIA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. | |
2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans;longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. | |
3 Et dixitad me: “Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quiaomnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illudexpurgatur. | |
4 Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis etad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius,et consumet eam et ligna eius et lapides eius”. | |
5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva,quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. | |
6 Et dixi: “Quidnamest?”. Et ait: “Haec est epha egrediens”. Et dixit: “Hoc est peccatumeorum in universa terra”. | |
7 Et ecce operculum plumbi elevatum est, et eccemulier una sedens in medio ephae. | |
8 Et dixit: “Haec est impietas”. Etproiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius. | |
9 Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus inalis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terramet caelum. | |
10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferuntepham?”. | |
11 Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et,postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”. |