Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Salmi 99


font
LA SACRA BIBBIANOVA VULGATA
1 Il Signore regna! Tremino i popoli; siede sui cherubini: si scuota la terra.1 Dominus regnavit! Commoveantur populi
sedet super cherubim, moveatur terra.
2 Grande è il Signore in Sion, eccelso sopra tutti i popoli.2 Dominus in Sion magnus
et excelsus super omnes populos.
3 Celebrino il tuo nome, grande e terribile: Santo egli è!3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili,
quoniam sanctum est.
4 Regna da prode, amante del diritto. Tu hai stabilito ciò ch'è retto; tu solo hai creato in Giacobbe diritto e giustizia.4 Rex potens iudicium diligit:
tu statuisti, quae recta sunt,
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5 Esaltate il Signore nostro Dio, prostratevi allo sgabello dei suoi piedi: Santo egli è!5 Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad scabellum pedum eius,
quoniam sanctus est.
6 Mosè, Aronne, fra i suoi sacerdoti, Samuele, fra quanti invocavano il tuo nome, invocavano il Signore ed egli li esaudiva.6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,
et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
7 Parlava con loro da una colonna di nubi; essi custodivano i suoi statuti e la legge che aveva loro consegnata.7 in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius
et praeceptum, quod dedit illis.
8 Signore nostro Dio, tu li esaudivi. Un Dio indulgente eri per loro, pur castigando i loro misfatti.8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;
Deus, tu propitius fuisti eis,
ulciscens autem adinventiones eorum.
9 Esaltate il Signore nostro Dio, prostratevi al suo monte santo. Poiché Santo è il Signore nostro Dio!9 Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad montem sanctum eius,
quoniam sanctus Dominus Deus noster.