Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Apocalisse 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis,quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suoIoanni,1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
2 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi,quaecumque vidit.2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.
3 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servantea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt : tempus enim prope est.
4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, quiest et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectuthroni eius sunt,4 Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt :
5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitusmortuorum et princeps regum terrae.
Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
6 et fecitnos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saeculasaeculorum. Amen.
6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, etplangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam : amen.
8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et quiventurus est, Omnipotens.
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
9 Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientiain Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei ettestimonium Iesu.9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu :
10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocemmagnam tamquam tubae10 fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,
11 dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitteseptem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis etPhiladelphiam et Laodiciam ”.11 dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.
12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quaeloquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea12 Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :
13 et in mediocandelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillaszonam auream;13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea :
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba,tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
15 et pedes eius similesorichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :
16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius ancepsacutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
16 et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteramsuam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,
18 etvivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo clavesmortis et inferni.18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni.
19 Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportetfieri post haec.19 Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
20 Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam,et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; etcandelabra septem, septem ecclesiae sunt.
20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.