Lettera agli Ebrei 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, | 1 האלהים אשר דבר מקדם פעמים רבות ובפנים שנים אל אבתינו ביד הנביאים דבר אלינו באחרית הימים האלה ביד בנו |
2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; | 2 אשר נתנו ליורש כל וגם עשה בידו את העולמות |
3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, | 3 והוא זהר כבודו וצלם ישותו ונושא כל בדבר גבורתו ואחרי עשתו בנפשו טהרת חטאתינו ישב לימין הגדלה במרומים |
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. | 4 ויגדל מאד מן המלאכים כאשר השם אשר נחלו יקר הוא משלהם |
5 Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”? | 5 כי אל מי מן המלאכים אמר מעולם בני אתה אני היום ילדתיך ועוד אני אהיה לו לאב והוא יהיה לי לבן |
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “ Et adorent eum omnes angeli Dei ”. | 6 ובהביאו את הבכור שנית לעולם אמר והשתחוו לו כל מלאכים אלהים |
7 Et ad angelos quidem dicit: “ Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis ”; | 7 הן על המלאכים הוא אמר עשה מלאכיו רוחות משרתיו אש להט |
8 ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. | 8 אך על הבן אמר כסאך אלהים עולם ועד שבט מישר שבט מלכותך |
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ” | 9 אהבת צדק ותשנא רשע על כן משחך אלהים אלהיך שמן ששון מחבריך |
10 et: “ Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. | 10 ועוד אתה אדני לפנים הארץ יסדת ומעשה ידיך שמים |
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent, | 11 המה יאבדו ואתה תעמד וכלם כבגד יבלו |
12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”. | 12 כלבוש תחליפם ויחלפו ואתה הוא ושנותיך לא יתמו |
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”? | 13 ואל מי מן המלאכים אמר מעולם שב לימיני עד אשית איביך הדם לרגליך |
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? | 14 הלא הם כלם רוחות השרת שלוחים לעזרה בעד העתידים לרשת את הישועה |