1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
| 1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. |
2 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis,traditiones meas tenetis. | 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. |
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christusest, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. | 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus. |
4 Omnis vir orans autprophetans velato capite deturpat caput suum; | 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. |
5 omnis autem mulier orans autprophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque sidecalvetur. | 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur. |
6 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieritonderi aut decalvari, veletur.
| 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. |
7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulierautem gloria viri est. | 7 Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. |
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; | 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. |
9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. | 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. |
10 Ideodebet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. | 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. |
11 Verumtamen nequemulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; | 11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino. |
12 nam sicut mulier de viro,ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. | 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo. |
13 In vobis ipsi iudicate: Decetmulierem non velatam orare Deum? | 13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ? |
14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem,si comam nutriat, ignominia est illi; | 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi : |
15 mulier vero, si comam nutriat, gloriaest illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. | 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. |
16 Si quis autem videturcontentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
| 16 Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
|
17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deteriusconvenitis. | 17 Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. |
18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissurasinter vos esse et ex parte credo. | 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. |
19 Nam oportet et haereses inter vos esse, utet, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. | 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. |
20 Convenientibus ergo vobis inunum, non est dominicam cenam manducare; | 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. |
21 unusquisque enim suam cenampraesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. | 21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. |
22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Deicontemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos?In hoc non laudo!
| 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo. |
23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, inqua nocte tradebatur, accepit panem | 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, |
24 et gratias agens fregit et dixit: “ Hocest corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”; | 24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem. |
25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novumtestamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meamcommemorationem ”. | 25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. |
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicembibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. | 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. |
27 Itaque, quicumquemanducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis etsanguinis Domini. | 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. |
28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et decalice bibat; | 28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat. |
29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit nondiiudicans corpus. | 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. |
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiuntmulti. | 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. |
31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; | 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. |
32 dumiudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur | 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. |
33 Itaque,fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. | 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. |
34 Si quisesurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero,disponam.
| 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. |