Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 12


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quemsuscitavit a mortuis Iesus.1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quemsuscitavit a mortuis Iesus.
2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat,Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat,Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libramunguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suispedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.3 Maria ergo accepit libramunguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suispedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
4 Dicit autem IudasIscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:4 Dicit autem IudasIscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
5 “ Quare hocunguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.5 “ Quare hocunguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.
6 Dixit autemhoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens,ea, quae mittebantur, portabat.6 Dixit autemhoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens,ea, quae mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diemsepulturae meae servet illud.7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diemsepulturae meae servet illud.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autemnon semper habetis ”.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autemnon semper habetis ”.
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propterIesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propterIesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
11 quiamulti propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
11 quiamulti propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quiavenit Iesus Hierosolymam,12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quiavenit Iesus Hierosolymam,
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam eiet clamabant:
“ Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam eiet clamabant:
“ Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
15 “ Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae ”.
15 “ Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae ”.
16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus estIesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus estIesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavitde monumento et suscitavit eum a mortuis.17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavitde monumento et suscitavit eum a mortuis.
18 Propterea et obviam venit ei turba,quia audierunt eum fecisse hoc signum.18 Propterea et obviam venit ei turba,quia audierunt eum fecisse hoc signum.
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:“ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:“ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabanteum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabanteum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.
22 Venit Philippus et dicitAndreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.22 Venit Philippus et dicitAndreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
23 Iesus autem respondet eisdicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.23 Iesus autem respondet eisdicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dicovobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet;si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.24 Amen, amen dicovobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet;si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
25 Qui amat animam suam, perditeam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.25 Qui amat animam suam, perditeam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
27 Nunc anima meaturbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veniin horam hanc.27 Nunc anima meaturbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veniin horam hanc.
28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo ”.28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo ”.
29 Turba ergo, quae stabat etaudierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutusest ”.29 Turba ergo, quae stabat etaudierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutusest ”.
30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sedpropter vos.30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sedpropter vos.
31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundieicietur foras;31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundieicietur foras;
32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”.32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”.
33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
34 Responditergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; etquomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filiushominis? ”.34 Responditergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; etquomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filiushominis? ”.
35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobisest. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, quiambulat in tenebris, nescit quo vadat.35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobisest. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, quiambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem,ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se abeis.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem,ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se abeis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
38 ut sermoIsaiae prophetae impleretur, quem dixit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est? ”.
38 ut sermoIsaiae prophetae impleretur, quem dixit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est? ”.
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 “ Excaecavit oculos eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos ”.
40 “ Excaecavit oculos eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos ”.
41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeosnon confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeosnon confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
43 dilexerunt enim gloriamhominum magis quam gloriam Dei.
43 dilexerunt enim gloriamhominum magis quam gloriam Dei.
44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed ineum, qui misit me;44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed ineum, qui misit me;
45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me.45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
46 Ego lux inmundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.46 Ego lux inmundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 Et si quisaudierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, utiudicem mundum, sed ut salvificem mundum.47 Et si quisaudierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, utiudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 Qui spernit me et non accipit verbamea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum innovissimo die,48 Qui spernit me et non accipit verbamea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum innovissimo die,
49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater,ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater,ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50 Et scio quia mandatumeius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”.
50 Et scio quia mandatumeius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”.