Vangelo secondo Luca 9
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem superomnia daemonia, et ut languores curarent, | 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. |
2 et misit illos praedicare regnum Deiet sanare infirmos; | 2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. |
3 et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgamneque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. | 3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. |
4 Et inquamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. | 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. |
5 Et quicumque nonreceperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite intestimonium supra illos ”. | 5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. |
6 Egressi autem circumibant per castellaevangelizantes et curantes ubique. | 6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. |
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quoddiceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”; | 7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur |
8 a quibusdam vero:“ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit”. | 8 a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit. |
9 Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quoaudio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum. | 9 Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum. |
10 Et reversi apostolinarraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum adcivitatem, quae vocatur Bethsaida. | 10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. |
11 Quod cum cognovissent turbae, secutae suntillum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui curaindigebant, sanabat. | 11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. |
12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecimdixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circasunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”. | 12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus. |
13 Aitautem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non suntnobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus inomnem hanc turbam escas ”. | 13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. |
14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem addiscipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”. | 14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. |
15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes. | 15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes. |
16 Acceptis autem quinquepanibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit etdabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam. | 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. |
17 Et manducaverunt et saturatisunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophiniduodecim. | 17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. |
18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, etinterrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”. | 18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ? |
19 At illiresponderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero:Propheta unus de prioribus surrexit ”. | 19 At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. |
20 Dixit autem illis: “ Vos autemquem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”. | 20 Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei. |
21 Atille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc, | 21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, |
22 dicens: “ OportetFilium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum etscribis et occidi et tertia die resurgere ”. | 22 dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. |
23 Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsumet tollat crucem suam cotidie et sequatur me. | 23 Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. |
24 Qui enim voluerit animam suamsalvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hicsalvam faciet illam. | 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. |
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum,se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? | 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ? |
26 Nam qui me erubuerit etmeos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua etPatris et sanctorum angelorum. | 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. |
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hicstantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”. | 27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. |
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum etIoannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. | 28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. |
29 Et facta est, dumoraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. | 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. |
30 Etecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, | 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, |
31 qui visi ingloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. | 31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. |
32 Petrus veroet qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius etduos viros, qui stabant cum illo. | 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. |
33 Et factum est, cum discederent ab illo, aitPetrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus triatabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret. | 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret. |
34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timueruntintrantibus illis in nubem. | 34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. |
35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic estFilius meus electus; ipsum audite ”. | 35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. |
36 Et dum fieret vox, inventus est Iesussolus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his,quae viderant. | 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. |
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurritilli turba multa. | 37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. |
38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister,obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; | 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi : |
39 et ecce spiritusapprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix disceditab eo dilanians eum; | 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum : |
40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et nonpotuerunt ”. | 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. |
41 Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis etperversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”. | 41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum. |
42 Etcum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesusspiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. | 42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. |
43 Stupebantautem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: | 43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. |
44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurumest ut tradatur in manus hominum ”. | 44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. |
45 At illi ignorabant verbum istud, eterat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum dehoc verbo. | 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo. |
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. | 46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. |
47 AtIesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secusse | 47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, |
48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, merecipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minorest inter omnes vos, hic maior est ”. | 48 et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. |
49 Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuoeicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”. | 49 Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum. |
50 Et aitad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobisest ”. | 50 Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est. |
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciemsuam firmavit, ut iret Ierusalem, | 51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. |
52 et misit nuntios ante conspectum suum. Eteuntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. | 52 Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. |
53 Et nonreceperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. | 53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. |
54 Cum vidissent autemdiscipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignisdescendat de caelo et consumat illos? ”. | 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ? |
55 Et conversus increpavit illos. | 55 Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis. |
56 Et ierunt in aliud castellum. | 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. |
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumqueieris ”. | 57 Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. |
58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caelinidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”. | 58 Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. |
59 Ait autem adalterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primumire et sepelire patrem meum ”. | 59 Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. |
60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortuisepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”. | 60 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei. |
61 Et ait alter:“ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”. | 61 Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. |
62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciensretro, aptus est regno Dei ”. | 62 Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. |