Vangelo secondo Matteo 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in desertoIudaeae | 1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, |
2 et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. | 2 et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. |
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”. | 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. |
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceamcirca lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. | 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. |
5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, | 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ; |
6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. | 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. |
7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum,dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? | 7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? |
8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae | 8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. |
9 et ne velitis dicere intra vos: “Patremhabemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istissuscitare Abrahae filios. | 9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. |
10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est;omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. | 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. |
11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturusest, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vosbaptizabit in Spiritu Sancto et igni, | 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. |
12 cuius ventilabrum in manu sua, etpermundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autemcomburet igni inexstinguibili ”. | 12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. |
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. | 13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. |
14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venisad me? ”. | 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? |
15 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decetnos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum. | 15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. |
16 Baptizatus autem Iesus,confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Deidescendentem sicut columbam et venientem super se. | 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. |
17 Et ecce vox de caelisdicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”. | 17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. |