Malachia 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | LA SACRA BIBBIA |
---|---|
1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. | |
2 Si nolueritis audi re et sinolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominusexercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; etmaledicam illis, quoniam non posuistis super cor. | |
3 Ecce ego abscindam vobis brachium et dispergam stercus super vultum vestrum, stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos secum; | |
4 et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. | |
5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. | |
6 Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate. | |
7 Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. | |
8 Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; | |
9 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege. | |
10 Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrumnostrorum? | |
11 Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et inIerusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepituxorem filiam dei alieni. | |
12 Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium etnepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum. | |
13 Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, itaut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manuvestra; | |
14 et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus estinter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haecparticeps tua et uxor foederis tui. | |
15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus?Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; etuxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. | |
16 Si quis odio dimittit, dicitDominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominusexercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. | |
17 Laborarefacitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimuslaborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est inconspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”. |