1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
| 1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
|
2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. | 2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. |
3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. | 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. |
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
| 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
|
5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei | 6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei |
7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, | 7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, |
8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. | 8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. |
9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; | 9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; |
10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
| 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
|
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. | 12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. |
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
| 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
|
14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens: | 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens: |
15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”. | 15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”. |
16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus, | 16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus, |
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari. | 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari. |
18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei; | 18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei; |
19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel; | 19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel; |
20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
| 20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
|
21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica, | 21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica, |
22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti. | 22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti. |
23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem | 23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem |
24 sub principe Eliasaph filio Lael; | 24 sub principe Eliasaph filio Lael; |
25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus, | 25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus, |
26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
| 26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
|
27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum. | 27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum. |
28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii. | 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii. |
29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam, | 29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam, |
30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel. | 30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel. |
31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. | 31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. |
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
| 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
|
33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae. | 33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae. |
34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti; | 34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti; |
35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur; | 35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur; |
36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent, | 36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent, |
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
| 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
|
38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
| 38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
|
39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
| 39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
|
40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; | 40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; |
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”. | 41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”. |
42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, | 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, |
43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
| 43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
|
44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. | 45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. |
46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, | 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, |
47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. | 47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. |
48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
| 48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
|
49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; | 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; |
50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. | 50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. |
51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.
| 51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.
|