Numeri 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Ecce super montes pedes evan gelizantis
et annuntiantis pacem.
Celebra, Iuda, festivitates tuas
et redde vota tua,
quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial:
totus interiit.
2Ascendit, qui dispergat, contra te.
“ Custodi munitionem,
contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ”.
3Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob
sicut magnificentiam Israel,
quia praedones praedati sunt eos
et propagines eorum corruperunt.
4Clipeus fortium eius ruber,
viri exercitus in coccineis;
ignitae laminae ferreae curruum,
quando praeparat bellum,
et equites agitantur.
5In viis furibundae currunt quadrigae,
invicem colliduntur in plateis;
aspectus eorum quasi lampades,
quasi fulgura discurrentia.
6Recordatur fortium suorum,
ruunt in itineribus suis;
currunt ad murum,
et praeparatur umbraculum.
7Portae fluviorum apertae sunt,
palatium tremit.
8Et speciosa denudatur, tollitur,
et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.
9Et Nineve quasi piscina aquarum,
cuius aquae fugiunt.
“ State, state! ”;
sed non est qui revertatur.10“ Diripite argentum, diripite aurum! ”.
Et non est finis divitiarum;
thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.11Dissipata et vastata et dilacerata,
et cor tabescens,
et dissolutio geniculorum;
et tremor in cunctis renibus,
et facies omnium eorum candentes.12Ubi est habitaculum leonum,
et spelunca catulorum leonum,
ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis,
et non erat qui exterreret?13Leo cepit sufficienter catulis suis
et necavit leaenis suis;
et implevit praeda speluncas suas
et cubile suum rapina.14“ Ecce ego ad te,
dicit Dominus exercituum,
et succendam usque ad fumum quadrigas tuas;
et leunculos tuos comedet gladius,
et exterminabo de terra praedam tuam,
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito