Osea 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 “Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos. | 1 לכו ונשובה אל יהוה כי הוא טרף וירפאנו יך ויחבשנו |
2 Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. | 2 יחינו מימים ביום השלישי יקמנו ונחיה לפניו |
3 Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”. | 3 ונדעה נרדפה לדעת את יהוה כשחר נכון מצאו ויבוא כגשם לנו כמלקוש יורה ארץ |
4 Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. | 4 מה אעשה לך אפרים מה אעשה לך יהודה וחסדכם כענן בקר וכטל משכים הלך |
5 Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur; | 5 על כן חצבתי בנביאים הרגתים באמרי פי ומשפטיך אור יצא |
6 quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. | 6 כי חסד חפצתי ולא זבח ודעת אלהים מעלות |
7 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me. | 7 והמה כאדם עברו ברית שם בגדו בי |
8 Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine. | 8 גלעד קרית פעלי און עקבה מדם |
9 Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur. | 9 וכחכי איש גדודים חבר כהנים דרך ירצחו שכמה כי זמה עשו |
10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. | 10 בבית ישראל ראיתי שעריריה שם זנות לאפרים נטמא ישראל |
11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. | 11 גם יהודה שת קציר לך בשובי שבות עמי |