Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Geremia 28


font

1Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, inanno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaonin domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens:2“ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis.3Adhuc duo annidierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulitNabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem.4EtIechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, quiingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteramenim iugum regis Babylonis ”.5Et dixit Ieremias propheta ad Hananiamprophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domoDomini,6et ait Ieremias propheta: “ Amen, sic faciat Dominus! SuscitetDominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnistransmigratio de Babylone ad locum istum.7Verumtamen audi verbum hoc, quod egoloquor in auribus tuis et in auribus universi populi:8Prophetae, qui fueruntante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et superregna magna de proelio et de afflictione et de peste;9propheta, quivaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominusin veritate ”.10Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregitillud;11et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “ Haec dicitDominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annosdierum de collo omnium gentium ”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam.12Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias prophetaiugum de collo Ieremiae prophetae, dicens:13“Vade et dices Hananiae: Haecdicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea.14Quiahaec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collumcunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, etservient ei; insuper et bestias terrae dedi ei ”.15Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misitte Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.16Idcirco haecdicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enimDominum praevaricationem locutus es ”.17Et mortuus est Hananias propheta inanno illo, mense septimo.