Sapienza 8
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. | 1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. |
2 Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. | 2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. |
3 Generositatem suam glorificat contuberniumhabens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. | 3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. |
4 Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius. | 4 Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. |
5 Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? | 5 Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ? |
6 Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? | 6 Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ? |
7 Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. | 7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. |
8 Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum. | 8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. |
9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii. | 9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. |
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis; | 10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; |
11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero. | 11 et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me : |
12 Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent. | 12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. |
13 Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. | 13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. |
14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae; | 14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ : |
15 timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis. | 15 timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. |
16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. | 16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. |
17 Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, | 17 Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, |
18 et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. | 18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. |
19 Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam; | 19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. |
20 quin potius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinatum. | 20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. |
21 Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: | 21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis : |