Sapienza 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum,
cum solus esset creatus, custodivit
et eduxit illum a delicto suo
2et dedit illi virtutem continendi omnia.
3Ab hac ut recessit iniustus in ira sua,
in furoribus fraternae caedis deperiit;
4propter quem, cum demergeretur terra,
sanavit eam iterum sapientia
per contemptibile lignum iustum gubernans.
5Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent,
scivit iustum et conservavit sine querela Deo
et super filii viscera fortem custodivit.
6Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,
descendente igne in Pentapolim;
7cuius adhuc in testimonium nequitiae
fumigabunda constat deserta terra,
et incertis temporibus fructus habentes arbores,
et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
8Sapientiam enim praetereuntes
non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona,
sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam,
ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.
9Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit.
10Haec profugum irae fratris iustum
deduxit per vias rectas
et ostendit illi regnum Dei
et dedit illi scientiam sanctorum;
honestavit illum in laboribus
et complevit labores illius.
11In avaritia circumvenientium illum affuit illi
et honestum fecit illum.
12Custodivit illum ab inimicis
et ab insidiantibus tutavit illum;
et post certamen forte bravium dedit illi,
ut sciret quoniam omnium potentior est pietas.
13Haec venditum iustum non dereliquit,
sed a peccato liberavit eum;
14descenditque cum illo in foveam
et in vinculis non dereliquit illum,
donec afferret illi sceptrum regni
et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant,
et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum,
et dedit illi claritatem aeternam.
15Haec populum sanctum et semen sine querela
liberavit a nationibus, quae illum deprimebant.
16Intravit in animam servi Domini
et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
17Reddidit sanctis mercedem laborum suorum
et deduxit illos in via mirabili
et fuit illis in velamento diei
et in luce stellarum per noctem.
18Transtulit illos per mare Rubrum
et transvexit illos per aquam nimiam
19inimicos autem illorum demersit
et ab altitudine abyssi eduxit illos.
20Ideo iusti tulerunt spolia impiorum
et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum
et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter,
21quoniam sapientia aperuit os mutorum
et linguas infantium fecit disertas.
12345678910111213141516171819
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito