Proverbi 24
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis, | 1 Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis, |
2 quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur. | 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur. |
3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. | 3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. |
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. | 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. |
5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. | 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. |
6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. | 6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. |
7 Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. | 7 Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. |
8 Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur. | 8 Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur. |
9 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. | 9 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. |
10 Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua. | 10 Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua. |
11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine. | 11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine. |
12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? | 12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? |
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo. | 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo. |
14 Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. | 14 Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. |
15 Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. | 15 Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. |
16 Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. | 16 Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. |
17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, | 17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, |
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam. | 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam. |
19 Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios, | 19 Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios, |
20 quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur. | 20 quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur. |
21 Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis, | 21 Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis, |
22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? | 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? |
23 Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. | 23 Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. |
24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. | 24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. |
25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. | 25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. |
26 Labia deosculatur, qui recta verba respondet. | 26 Labia deosculatur, qui recta verba respondet. |
27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. | 27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. |
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. | 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. |
29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”. | 29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”. |
30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: | 30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: |
31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; | 31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; |
32 quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: | 32 quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: |
33 “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, | 33 “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, |
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ”. | 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ”. |