Esodo 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? | 1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? |
2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: | 2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. |
3 “ Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ”. | 3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. |
4 Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. | 4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. |
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: | 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. |
6 “ Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ”. | 6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. |
7 Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te. | 7 Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te. |
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. | 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. |
9 Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ”. | 9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. |
10 Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. | 10 Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram. |
11 Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. | 11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. |
12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo. | 12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. |
13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. |