1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae | 1 ועשית מזבח מקטר קטרת עצי שטים תעשה אתו |
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent. | 2 אמה ארכו ואמה רחבו רבוע יהיה ואמתים קמתו ממנו קרנתיו |
3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum | 3 וצפית אתו זהב טהור את גגו ואת קירתיו סביב ואת קרנתיו ועשית לו זר זהב סביב |
4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. | 4 ושתי טבעת זהב תעשה לו מתחת לזרו על שתי צלעתיו תעשה על שני צדיו והיה לבתים לבדים לשאת אתו בהמה |
5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis. | 5 ועשית את הבדים עצי שטים וצפית אתם זהב |
6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. | 6 ונתתה אתו לפני הפרכת אשר על ארן העדת לפני הכפרת אשר על העדת אשר אועד לך שמה |
7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud; | 7 והקטיר עליו אהרן קטרת סמים בבקר בבקר בהיטיבו את הנרת יקטירנה |
8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. | 8 ובהעלת אהרן את הנרת בין הערבים יקטירנה קטרת תמיד לפני יהוה לדרתיכם |
9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina. | 9 לא תעלו עליו קטרת זרה ועלה ומנחה ונסך לא תסכו עליו |
10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
| 10 וכפר אהרן על קרנתיו אחת בשנה מדם חטאת הכפרים אחת בשנה יכפר עליו לדרתיכם קדש קדשים הוא ליהוה |
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 11 וידבר יהוה אל משה לאמר |
12 “ Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. | 12 כי תשא את ראש בני ישראל לפקדיהם ונתנו איש כפר נפשו ליהוה בפקד אתם ולא יהיה בהם נגף בפקד אתם |
13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino. | 13 זה יתנו כל העבר על הפקדים מחצית השקל בשקל הקדש עשרים גרה השקל מחצית השקל תרומה ליהוה |
14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium; | 14 כל העבר על הפקדים מבן עשרים שנה ומעלה יתן תרומת יהוה |
15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum. | 15 העשיר לא ירבה והדל לא ימעיט ממחצית השקל לתת את תרומת יהוה לכפר על נפשתיכם |
16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ”.
| 16 ולקחת את כסף הכפרים מאת בני ישראל ונתת אתו על עבדת אהל מועד והיה לבני ישראל לזכרון לפני יהוה לכפר על נפשתיכם |
17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 17 וידבר יהוה אל משה לאמר |
18 “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua, | 18 ועשית כיור נחשת וכנו נחשת לרחצה ונתת אתו בין אהל מועד ובין המזבח ונתת שמה מים |
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes. | 19 ורחצו אהרן ובניו ממנו את ידיהם ואת רגליהם |
20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino. | 20 בבאם אל אהל מועד ירחצו מים ולא ימתו או בגשתם אל המזבח לשרת להקטיר אשה ליהוה |
21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ”.
| 21 ורחצו ידיהם ורגליהם ולא ימתו והיתה להם חק עולם לו ולזרעו לדרתם |
22 Locutusque est Dominus ad Moysen | 22 וידבר יהוה אל משה לאמר |
23 dicens: “ Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta, | 23 ואתה קח לך בשמים ראש מר דרור חמש מאות וקנמן בשם מחציתו חמשים ומאתים וקנה בשם חמשים ומאתים |
24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin. | 24 וקדה חמש מאות בשקל הקדש ושמן זית הין |
25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. | 25 ועשית אתו שמן משחת קדש רקח מרקחת מעשה רקח שמן משחת קדש יהיה |
26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti | 26 ומשחת בו את אהל מועד ואת ארון העדת |
27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis | 27 ואת השלחן ואת כל כליו ואת המנרה ואת כליה ואת מזבח הקטרת |
28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua. | 28 ואת מזבח העלה ואת כל כליו ואת הכיר ואת כנו |
29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
| 29 וקדשת אתם והיו קדש קדשים כל הנגע בהם יקדש |
30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. | 30 ואת אהרן ואת בניו תמשח וקדשת אתם לכהן לי |
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. | 31 ואל בני ישראל תדבר לאמר שמן משחת קדש יהיה זה לי לדרתיכם |
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. | 32 על בשר אדם לא ייסך ובמתכנתו לא תעשו כמהו קדש הוא קדש יהיה לכם |
33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ”.
| 33 איש אשר ירקח כמהו ואשר יתן ממנו על זר ונכרת מעמיו |
34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia. | 34 ויאמר יהוה אל משה קח לך סמים נטף ושחלת וחלבנה סמים ולבנה זכה בד בבד יהיה |
35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum. | 35 ועשית אתה קטרת רקח מעשה רוקח ממלח טהור קדש |
36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama. | 36 ושחקת ממנה הדק ונתתה ממנה לפני העדת באהל מועד אשר אועד לך שמה קדש קדשים תהיה לכם |
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino; | 37 והקטרת אשר תעשה במתכנתה לא תעשו לכם קדש תהיה לך ליהוה |
38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ”.
| 38 איש אשר יעשה כמוה להריח בה ונכרת מעמיו |