1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. | 1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. |
2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. | 2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. |
3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. | 3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. |
4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, | 4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, |
5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. | 5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. |
6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, | 6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, |
7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. | 7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. |
8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.
| 8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.
|
9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine | 9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine |
10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. | 10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. |
11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. | 11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. |
12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. | 12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. |
13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, | 13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, |
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; | 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; |
15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. | 15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. |
16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. | 16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. |
17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. | 17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. |
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. | 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. |
19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
| 19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
|
20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper | 20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper |
21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
| 21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
|