Esodo 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. | 1 לא תשא שמע שוא אל תשת ידך עם רשע להית עד חמס |
2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. | 2 לא תהיה אחרי רבים לרעת ולא תענה על רב לנטת אחרי רבים להטת |
3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio. | 3 ודל לא תהדר בריבו |
4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. | 4 כי תפגע שור איבך או חמרו תעה השב תשיבנו לו |
5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. | 5 כי תראה חמור שנאך רבץ תחת משאו וחדלת מעזב לו עזב תעזב עמו |
6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. | 6 לא תטה משפט אבינך בריבו |
7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. | 7 מדבר שקר תרחק ונקי וצדיק אל תהרג כי לא אצדיק רשע |
8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. | 8 ושחד לא תקח כי השחד יעור פקחים ויסלף דברי צדיקים |
9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. | 9 וגר לא תלחץ ואתם ידעתם את נפש הגר כי גרים הייתם בארץ מצרים |
10 Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. | 10 ושש שנים תזרע את ארצך ואספת את תבואתה |
11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. | 11 והשביעת תשמטנה ונטשתה ואכלו אביני עמך ויתרם תאכל חית השדה כן תעשה לכרמך לזיתך |
12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. | 12 ששת ימים תעשה מעשיך וביום השביעי תשבת למען ינוח שורך וחמרך וינפש בן אמתך והגר |
13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. | 13 ובכל אשר אמרתי אליכם תשמרו ושם אלהים אחרים לא תזכירו לא ישמע על פיך |
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. | 14 שלש רגלים תחג לי בשנה |
15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. | 15 את חג המצות תשמר שבעת ימים תאכל מצות כאשר צויתך למועד חדש האביב כי בו יצאת ממצרים ולא יראו פני ריקם |
16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. | 16 וחג הקציר בכורי מעשיך אשר תזרע בשדה וחג האסף בצאת השנה באספך את מעשיך מן השדה |
17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. | 17 שלש פעמים בשנה יראה כל זכורך אל פני האדן יהוה |
18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. | 18 לא תזבח על חמץ דם זבחי ולא ילין חלב חגי עד בקר |
19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. | 19 ראשית בכורי אדמתך תביא בית יהוה אלהיך לא תבשל גדי בחלב אמו |
20 Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. | 20 הנה אנכי שלח מלאך לפניך לשמרך בדרך ולהביאך אל המקום אשר הכנתי |
21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. | 21 השמר מפניו ושמע בקלו אל תמר בו כי לא ישא לפשעכם כי שמי בקרבו |
22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. | 22 כי אם שמע תשמע בקלו ועשית כל אשר אדבר ואיבתי את איביך וצרתי את צרריך |
23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. | 23 כי ילך מלאכי לפניך והביאך אל האמרי והחתי והפרזי והכנעני החוי והיבוסי והכחדתיו |
24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. | 24 לא תשתחוה לאלהיהם ולא תעבדם ולא תעשה כמעשיהם כי הרס תהרסם ושבר תשבר מצבתיהם |
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. | 25 ועבדתם את יהוה אלהיכם וברך את לחמך ואת מימיך והסרתי מחלה מקרבך |
26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. | 26 לא תהיה משכלה ועקרה בארצך את מספר ימיך אמלא |
27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam | 27 את אימתי אשלח לפניך והמתי את כל העם אשר תבא בהם ונתתי את כל איביך אליך ערף |
28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. | 28 ושלחתי את הצרעה לפניך וגרשה את החוי את הכנעני ואת החתי מלפניך |
29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. | 29 לא אגרשנו מפניך בשנה אחת פן תהיה הארץ שממה ורבה עליך חית השדה |
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. | 30 מעט מעט אגרשנו מפניך עד אשר תפרה ונחלת את הארץ |
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. | 31 ושתי את גבלך מים סוף ועד ים פלשתים וממדבר עד הנהר כי אתן בידכם את ישבי הארץ וגרשתמו מפניך |
32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. | 32 לא תכרת להם ולאלהיהם ברית |
33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”. | 33 לא ישבו בארצך פן יחטיאו אתך לי כי תעבד את אלהיהם כי יהיה לך למוקש |