Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Esodo 19


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.1 בחדש השלישי לצאת בני ישראל מארץ מצרים ביום הזה באו מדבר סיני
2 Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
2 ויסעו מרפידים ויבאו מדבר סיני ויחנו במדבר ויחן שם ישראל נגד ההר
3 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait:
“ Haec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
3 ומשה עלה אל האלהים ויקרא אליו יהוה מן ההר לאמר כה תאמר לבית יעקב ותגיד לבני ישראל
4 Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis,
quomodo portaverim vos super alas aquilarum
et adduxerim ad me.
4 אתם ראיתם אשר עשיתי למצרים ואשא אתכם על כנפי נשרים ואבא אתכם אלי
5 Si ergo audieritis vocem meam
et custodieritis pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis;
mea est enim omnis terra.
5 ועתה אם שמוע תשמעו בקלי ושמרתם את בריתי והייתם לי סגלה מכל העמים כי לי כל הארץ
6 Et vos eritis mihi regnum sacerdotum
et gens sancta.
Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”.
6 ואתם תהיו לי ממלכת כהנים וגוי קדוש אלה הדברים אשר תדבר אל בני ישראל
7 Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.7 ויבא משה ויקרא לזקני העם וישם לפניהם את כל הדברים האלה אשר צוהו יהוה
8 Responditque universus populus simul: “ Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,8 ויענו כל העם יחדו ויאמרו כל אשר דבר יהוה נעשה וישב משה את דברי העם אל יהוה
9 ait ei Dominus: “ Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ”.
Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
9 ויאמר יהוה אל משה הנה אנכי בא אליך בעב הענן בעבור ישמע העם בדברי עמך וגם בך יאמינו לעולם ויגד משה את דברי העם אל יהוה
10 qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua10 ויאמר יהוה אל משה לך אל העם וקדשתם היום ומחר וכבסו שמלתם
11 et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.11 והיו נכנים ליום השלישי כי ביום השלישי ירד יהוה לעיני כל העם על הר סיני
12 Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.12 והגבלת את העם סביב לאמר השמרו לכם עלות בהר ונגע בקצהו כל הנגע בהר מות יומת
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”.13 לא תגע בו יד כי סקול יסקל או ירה יירה אם בהמה אם איש לא יחיה במשך היבל המה יעלו בהר
14 Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,14 וירד משה מן ההר אל העם ויקדש את העם ויכבסו שמלתם
15 ait ad eos: “ Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ”.
15 ויאמר אל העם היו נכנים לשלשת ימים אל תגשו אל אשה
16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.16 ויהי ביום השלישי בהית הבקר ויהי קלת וברקים וענן כבד על ההר וקל שפר חזק מאד ויחרד כל העם אשר במחנה
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.17 ויוצא משה את העם לקראת האלהים מן המחנה ויתיצבו בתחתית ההר
18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.18 והר סיני עשן כלו מפני אשר ירד עליו יהוה באש ויעל עשנו כעשן הכבשן ויחרד כל ההר מאד
19 Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
19 ויהי קול השופר הולך וחזק מאד משה ידבר והאלהים יעננו בקול
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,20 וירד יהוה על הר סיני אל ראש ההר ויקרא יהוה למשה אל ראש ההר ויעל משה
21 dixit ad eum: “ Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.21 ויאמר יהוה אל משה רד העד בעם פן יהרסו אל יהוה לראות ונפל ממנו רב
22 Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ”.22 וגם הכהנים הנגשים אל יהוה יתקדשו פן יפרץ בהם יהוה
23 Dixitque Moyses ad Dominum: “ Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ”.23 ויאמר משה אל יהוה לא יוכל העם לעלת אל הר סיני כי אתה העדתה בנו לאמר הגבל את ההר וקדשתו
24 Cui ait Dominus: “ Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ”.24 ויאמר אליו יהוה לך רד ועלית אתה ואהרן עמך והכהנים והעם אל יהרסו לעלת אל יהוה פן יפרץ בם
25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.
25 וירד משה אל העם ויאמר אלהם