1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis | 1 ויהיו חיי שרה מאה שנה ועשרים שנה ושבע שנים שני חיי שרה |
2 et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam. | 2 ותמת שרה בקרית ארבע הוא חברון בארץ כנען ויבא אברהם לספד לשרה ולבכתה |
3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: | 3 ויקם אברהם מעל פני מתו וידבר אל בני חת לאמר |
4 “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”. | 4 גר ותושב אנכי עמכם תנו לי אחזת קבר עמכם ואקברה מתי מלפני |
5 Responderunt filii Heth dicentes: | 5 ויענו בני חת את אברהם לאמר לו |
6 “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”.
| 6 שמענו אדני נשיא אלהים אתה בתוכנו במבחר קברינו קבר את מתך איש ממנו את קברו לא יכלה ממך מקבר מתך |
7 Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth, | 7 ויקם אברהם וישתחו לעם הארץ לבני חת |
8 dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
| 8 וידבר אתם לאמר אם יש את נפשכם לקבר את מתי מלפני שמעוני ופגעו לי בעפרון בן צחר |
9 ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”. | 9 ויתן לי את מערת המכפלה אשר לו אשר בקצה שדהו בכסף מלא יתננה לי בתוככם לאחזת קבר |
10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: | 10 ועפרון ישב בתוך בני חת ויען עפרון החתי את אברהם באזני בני חת לכל באי שער עירו לאמר |
11 “Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”.
| 11 לא אדני שמעני השדה נתתי לך והמערה אשר בו לך נתתיה לעיני בני עמי נתתיה לך קבר מתך |
12 Adoravit Abraham coram populo terrae | 12 וישתחו אברהם לפני עם הארץ |
13 et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo”. | 13 וידבר אל עפרון באזני עם הארץ לאמר אך אם אתה לו שמעני נתתי כסף השדה קח ממני ואקברה את מתי שמה |
14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei: | 14 ויען עפרון את אברהם לאמר לו |
15 “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”.
| 15 אדני שמעני ארץ ארבע מאת שקל כסף ביני ובינך מה הוא ואת מתך קבר |
16 Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
| 16 וישמע אברהם אל עפרון וישקל אברהם לעפרן את הכסף אשר דבר באזני בני חת ארבע מאות שקל כסף עבר לסחר |
17 Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, | 17 ויקם שדה עפרון אשר במכפלה אשר לפני ממרא השדה והמערה אשר בו וכל העץ אשר בשדה אשר בכל גבלו סביב |
18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius. | 18 לאברהם למקנה לעיני בני חת בכל באי שער עירו |
19 Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan. | 19 ואחרי כן קבר אברהם את שרה אשתו אל מערת שדה המכפלה על פני ממרא הוא חברון בארץ כנען |
20 Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.
| 20 ויקם השדה והמערה אשר בו לאברהם לאחזת קבר מאת בני חת |