1 Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb. | 1 Partissi adunque Abram d'Egitto, egli e la moglie sua ed ogni cosa che egli avea, e Lot alla parte australe con lui. |
2 Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro. | 2 Era in verità molto ricco in possessione d'argento e d'oro. |
3 Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, | 3 E tornato si è per quello luogo per lo quale era venuto, dal meridie intra Betel per fine al luogo del tabernacolo, |
4 in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
| 4 ch' egli avea fatto prima; e chiamoe quivi lo nome del Signore. |
5 Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula; | 5 Ma Lot, il quale era con Abram, avea greggie di pecore ed armenta e tabernacoli. |
6 nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. | 6 E non potea tenere loro la terra, ch' eglino abitassero insieme; ed era in verità la sostanza loro molta, e non poteano abitare insieme. |
7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. | 7 Onde fatta è zuffa tra i pastori delle greggie di Abram e di Lot. In quello medesimo tempo lo Cananeo e Ferezeo abitavano in quella terra. |
8 Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
| 8 Disse adunque Abram a Lot: io t'addomando che non sia lite tra te e me, ed intra' pastori miei ed intra' i pastori tuoi; chè fratelli noi siamo. |
9 Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”.
| 9 Ecco tutta la terra innanzi a te; ed io ti prego che tu ti parti da me: se tu andarae dalla mano manca, ed io dalla dritta terrò; se tu isceglierai dalla dritta, ed io terrò dalla manca. |
10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. | 10 E levati dunque Lot gli occhii, vidde ogni regione intorno al Giordano, il quale le bagnava, inanzi che sovertisse il Signore Sodoma e Gomorra, sì come paradiso del Signore, e si come l'Egitto a quelli vegnenti in Segor. |
11 Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo. | 11 Ed elesse a sè Lot la regione intorno al Giordano, e partissi dall'oriente; e divisero ciascuno dal suo fratello. |
12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. | 12 Abram abitoe nella terra di Canaan; Lot stette nelle terre le quali erano intorno al Giordano, ed abitoe poi in Sodoma. |
13 Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
| 13 In verità gli uomini di Sodoma erano pessimi; ed erano peccatori dinanzi al Signore troppo. |
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: | 14 E disse il Signore ad Abram, poscia che si partì Lot da lui: lieva gli occhii tuoi, e poni mente, dal luogo dove ora sei, all'aquilone e al meridie, e all'oriente e all'occidente. |
15 omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; | 15 Ogni terra, la quale puoi tu vedere, a te darò e al seme tuo per sempre. |
16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. | 16 E farò lo seme tuo sì come la polvere della terra; se alcuno potesse annumerare la polvere, il seme tuo potrà annumerare. |
17 Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. | 17 Leva su, e va sopra la terra in lunghezza ed in larghezza sua; imperciò ch' io ti darò quella. |
18 Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.
| 18 Movente si adunque Abram lo tabernacolo suo, venne ed abitò appo convalle Mambre, la quale è in Ebron; ed edificò qui l'altare al Signore. |