Scrutatio

Sabato, 1 giugno 2024 - San Giustino ( Letture di oggi)

Genesi 12


font
NOVA VULGATABIBBIA VOLGARE
1 Dixit autem Dominus ad Abram:
“Egredere de terra tua et de cognatione tua
et de domo patris tui
in terram, quam monstrabo tibi.
1 Disse Iddio (da poi la morte di Tare) ad Abram: partiti della terra tua e del parentado tuo e della casa del padre tuo, e vieni nella terra che io ti mostrerò.
2 Faciamque te in gentem magnam
et benedicam tibi
et magnificabo nomen tuum,
erisque in benedictionem.
2 E farò te in grande gente, e benedirotti; e magnificherò lo nome tuo, e sarai benedetto.
3 Benedicam benedicentibus tibi
et maledicentibus tibi maledicam,
atque in te benedicentur
universae cognationes terrae!”.
3 E benedicerò chi te benediceranno (e male dicerò coloro che te malediceranno); ed ancora in te saranno benedette le cognazioni della terra.
4 Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.4 E (favellato a lui il Signore) sì partì Abram, siccome gli comandò il Signore Iddio; e con lui andò Lot. Ed era allora Abram di Lxxv anni, quando si partì da Aran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
5 E con seco si menoe Sarai, sua moglie, e Lot il figliuolo del fratello suo, ed ogni sostanza ch' egli possedeva, e le anime (e persone) ch' egli avevano fatte in Aran. E partiti sono tutti per andare nella terra di Canaan. E quando Abram giunse in quella terra,
6 Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.6 sì la trapassarono sino al luogo di Sichem, insino alla convalle alluminata; e lo Cananeo allora hera nella terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
7 Poi (dopo questo) appario il Signore Iddio ad Abram, e dissegli: al seme tuo io daroe questa terra. Ma (udito questo) Abram edificoe quivi uno altare al Signore, il quale gli era apparito, (e chiamò il nome suo).
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
8 E quindi partendosi, e trapassante al monte il quale era contra l'oriente Betel, tese quivi il suo tabernacolo; il quale dall'occidente avea Betel, e dall'oriente Ai. Ed ancora edificoe qui l'altare al Signore, e chiamò quivi il nome suo.
9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
9 Poi Abram trapassò quivi, e andò oltre al meridiano.
10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.10 E fecesi grande fame nella terra; ed andoe Abram in Egitto, acciò che pellegrinasse quivi. Ma nella terra soprabbondava la fame.
11 Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis mulier11 E quando Abram fu presso per entrare in Egitto, sì disse alla sua moglie: io conosco che tu se' bella femina.
12 et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.12 E chi te vederae della terra d'Egitto, sì di ranno: quella è moglie di Abram; onde me uccide ranno, e te reserveranno.
13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”.13 Dì adunque, ti prego, che tu sie mia sorella, acciò che bene sia a me per te, e viva l'anima mia per la grazia tua.
14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,14 E quando così entrato fue Abram in Egitto, vedeano quelli di Egitto la femina, ch' era molto bella.
15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.15 Nunciôrla i principi a Faraone, e laudôrla inanzi a lui; e tolta e menata è la femina nella casa di Faraone.
16 Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.16 E ad Abram bene fecero per lei; ed aveva Abram pecore e buoi, asini e servi e famigli e camelli.
17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.17 E tormentò lo Signore Faraone con grandissime piaghe, e la casa sua, per Sarai moglie di Abram.
18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?18 E chiamò Faraone Abram, e dissegli: che è questo che tu m'hai fatto? perchè non dicesti ch' ella fosse tua moglie?
19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”.19 Per quale cagione dicesti ch' ella era tua sorella, acciò ch' io la tollessi per moglie? Aguale adunque, ecco la moglie tua; tuòla, e va ove vuoli.
20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
20 Comandò Faraone, che uomini fossero con Abram in compagnia, e menassero lui e la moglie sua e tutte quelle cose ch' egli avea, dove volesse.