1 ויהי בימי שפט השפטים ויהי רעב בארץ וילך איש מבית לחם יהודה לגור בשדי מואב הוא ואשתו ושני בניו | 1 In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in ter ra. Abiitque homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. |
2 ושם האיש אלימלך ושם אשתו נעמי ושם שני בניו מחלון וכליון אפרתים מבית לחם יהודה ויבאו שדי מואב ויהיו שם | 2 Ipse vocabatur Elimelech et uxor eius Noemi et duo filii alter Mahalon et alter Chelion Ephrathaei de Bethlehem Iudae. Ingressique regionem Moabitidem morabantur ibi. |
3 וימת אלימלך איש נעמי ותשאר היא ושני בניה | 3 Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis, |
4 וישאו להם נשים מאביות שם האחת ערפה ושם השנית רות וישבו שם כעשר שנים | 4 qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth; manseruntque ibi decem fere annis. |
5 וימותו גם שניהם מחלון וכליון ותשאר האשה משני ילדיה ומאישה | 5 Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
|
6 ותקם היא וכלתיה ותשב משדי מואב כי שמעה בשדה מואב כי פקד יהוה את עמו לתת להם לחם | 6 Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide; audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas. |
7 ותצא מן המקום אשר היתה שמה ושתי כלתיה עמה ותלכנה בדרך לשוב אל ארץ יהודה | 7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudae, |
8 ותאמר נעמי לשתי כלתיה לכנה שבנה אשה לבית אמה יעשה יהוה עמכם חסד כאשר עשיתם עם המתים ועמדי | 8 dixit ad eas: “ Ite in domum matris vestrae; faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum: |
9 יתן יהוה לכם ומצאן מנוחה אשה בית אישה ותשק להן ותשאנה קולן ותבכינה | 9 det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis ”. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt |
10 ותאמרנה לה כי אתך נשוב לעמך | 10 et dicere: “ Tecum pergemus ad populum tuum ”. |
11 ותאמר נעמי שבנה בנתי למה תלכנה עמי העוד לי בנים במעי והיו לכם לאנשים | 11 Quibus illa respondit: “ Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? |
12 שבנה בנתי לכן כי זקנתי מהיות לאיש כי אמרתי יש לי תקוה גם הייתי הלילה לאיש וגם ילדתי בנים | 12 Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, |
13 הלהן תשברנה עד אשר יגדלו הלהן תעגנה לבלתי היות לאיש אל בנתי כי מר לי מאד מכם כי יצאה בי יד יהוה | 13 numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me ”. |
14 ותשנה קולן ותבכינה עוד ותשק ערפה לחמותה ורות דבקה בה | 14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae.
|
15 ותאמר הנה שבה יבמתך אל עמה ואל אלהיה שובי אחרי יבמתך | 15 Cui dixit Noemi: “ En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos; vade cum ea”. |
16 ותאמר רות אל תפגעי בי לעזבך לשוב מאחריך כי אל אשר תלכי אלך ובאשר תליני אלין עמך עמי ואלהיך אלהי | 16 Quae respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. |
17 באשר תמותי אמות ושם אקבר כה יעשה יהוה לי וכה יסיף כי המות יפריד ביני ובינך | 17 Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit ”. |
18 ותרא כי מתאמצת היא ללכת אתה ותחדל לדבר אליה | 18 Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere.
|
19 ותלכנה שתיהם עד באנה בית לחם ויהי כבאנה בית לחם ותהם כל העיר עליהן ותאמרנה הזאת נעמי | 19 Profectaeque sunt simul et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, tota urbs commota est super eas; dicebantque mulieres: “Haec est illa Noemi!”. |
20 ותאמר אליהן אל תקראנה לי נעמי קראן לי מרא כי המר שדי לי מאד | 20 Quibus ait: “Ne vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed vocate me Mara (hoc est Amaram), quia valde me amaritudine replevit Omnipotens. |
21 אני מלאה הלכתי וריקם השיבני יהוה למה תקראנה לי נעמי ויהוה ענה בי ושדי הרע לי | 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens? ”.
|
22 ותשב נעמי ורות המואביה כלתה עמה השבה משדי מואב והמה באו בית לחם בתחלת קציר שערים | 22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant.
|