1 ויצעק איש אפרים ויעבר צפונה ויאמרו ליפתח מדוע עברת להלחם בבני עמון ולנו לא קראת ללכת עמך ביתך נשרף עליך באש | 1 Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “ Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te ”. |
2 ויאמר יפתח אליהם איש ריב הייתי אני ועמי ובני עמון מאד ואזעק אתכם ולא הושעתם אותי מידם | 2 Quibus ille respondit: “ Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis. |
3 ואראה כי אינך מושיע ואשימה נפשי בכפי ואעברה אל בני עמון ויתנם יהוה בידי ולמה עליתם אלי היום הזה להלחם בי | 3 Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium? ”.
|
4 ויקבץ יפתח את כל אנשי גלעד וילחם את אפרים ויכו אנשי גלעד את אפרים כי אמרו פליטי אפרים אתם גלעד בתוך אפרים בתוך מנשה | 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “ Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse ”. |
5 וילכד גלעד את מעברות הירדן לאפרים והיה כי יאמרו פליטי אפרים אעברה ויאמרו לו אנשי גלעד האפרתי אתה ויאמר לא | 5 Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “ Obsecro, ut me transire permittatis ”, dicebant ei Galaaditae: “ Numquid Ephrathaeus es? ”. Quo dicente: “ Non sum ”, |
6 ויאמרו לו אמר נא שבלת ויאמר סבלת ולא יכין לדבר כן ויאחזו אותו וישחטוהו אל מעברות הירדן ויפל בעת ההיא מאפרים ארבעים ושנים אלף | 6 interrogabant eum: “ Dic ergo: Scibboleth ” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “ Sibboleth ”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia.
|
7 וישפט יפתח את ישראל שש שנים וימת יפתח הגלעדי ויקבר בערי גלעד | 7 Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.
|
8 וישפט אחריו את ישראל אבצן מבית לחם | 8 Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem. |
9 ויהי לו שלשים בנים ושלשים בנות שלח החוצה ושלשים בנות הביא לבניו מן החוץ וישפט את ישראל שבע שנים | 9 Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; |
10 וימת אבצן ויקבר בבית לחם | 10 mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.
|
11 וישפט אחריו את ישראל אילון הזבולני וישפט את ישראל עשר שנים | 11 Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis; |
12 וימת אילון הזבולני ויקבר באילון בארץ זבולן | 12 mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.
|
13 וישפט אחריו את ישראל עבדון בן הלל הפרעתוני | 13 Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites. |
14 ויהי לו ארבעים בנים ושלשים בני בנים רכבים על שבעים עירם וישפט את ישראל שמנה שנים | 14 Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; |
15 וימת עבדון בן הלל הפרעתוני ויקבר בפרעתון בארץ אפרים בהר העמלקי | 15 mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.
|