Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 32


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ומקנה רב היה לבני ראובן ולבני גד עצום מאד ויראו את ארץ יעזר ואת ארץ גלעד והנה המקום מקום מקנה1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
2 ויבאו בני גד ובני ראובן ויאמרו אל משה ואל אלעזר הכהן ואל נשיאי העדה לאמר2 venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt:
3 עטרות ודיבן ויעזר ונמרה וחשבון ואלעלה ושבם ונבו ובען3 “ Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon,
4 הארץ אשר הכה יהוה לפני עדת ישראל ארץ מקנה הוא ולעבדיך מקנה4 terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima ”.
5 ויאמרו אם מצאנו חן בעיניך יתן את הארץ הזאת לעבדיך לאחזה אל תעברנו את הירדן5 Dixeruntque: “ Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem ”.
6 ויאמר משה לבני גד ולבני ראובן האחיכם יבאו למלחמה ואתם תשבו פה6 Quibus respondit Moyses: “ Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
7 ולמה תנואון את לב בני ישראל מעבר אל הארץ אשר נתן להם יהוה7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus?
8 כה עשו אבתיכם בשלחי אתם מקדש ברנע לראות את הארץ8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
9 ויעלו עד נחל אשכול ויראו את הארץ ויניאו את לב בני ישראל לבלתי בא אל הארץ אשר נתן להם יהוה9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit.
10 ויחר אף יהוה ביום ההוא וישבע לאמר10 Qui iratus iuravit dicens:
11 אם יראו האנשים העלים ממצרים מבן עשרים שנה ומעלה את האדמה אשר נשבעתי לאברהם ליצחק וליעקב כי לא מלאו אחרי11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,
12 בלתי כלב בן יפנה הקנזי ויהושע בן נון כי מלאו אחרי יהוה12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!".
13 ויחר אף יהוה בישראל וינעם במדבר ארבעים שנה עד תם כל הדור העשה הרע בעיני יהוה13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.
14 והנה קמתם תחת אבתיכם תרבות אנשים חטאים לספות עוד על חרון אף יהוה אל ישראל14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel.
15 כי תשובן מאחריו ויסף עוד להניחו במדבר ושחתם לכל העם הזה15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ”.
16 ויגשו אליו ויאמרו גדרת צאן נבנה למקננו פה וערים לטפנו16 At illi prope accedentes dixerunt: “ Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes;
17 ואנחנו נחלץ חשים לפני בני ישראל עד אשר אם הביאנם אל מקומם וישב טפנו בערי המבצר מפני ישבי הארץ17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.
18 לא נשוב אל בתינו עד התנחל בני ישראל איש נחלתו18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam;
19 כי לא ננחל אתם מעבר לירדן והלאה כי באה נחלתנו אלינו מעבר הירדן מזרחה19 nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ”.
20 ויאמר אליהם משה אם תעשון את הדבר הזה אם תחלצו לפני יהוה למלחמה20 Quibus Moyses ait: “ Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam,
21 ועבר לכם כל חלוץ את הירדן לפני יהוה עד הורישו את איביו מפניו21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se,
22 ונכבשה הארץ לפני יהוה ואחר תשבו והייתם נקיים מיהוה ומישראל והיתה הארץ הזאת לכם לאחזה לפני יהוה22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino.
23 ואם לא תעשון כן הנה חטאתם ליהוה ודעו חטאתכם אשר תמצא אתכם23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24 בנו לכם ערים לטפכם וגדרת לצנאכם והיצא מפיכם תעשו24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete ”.
25 ויאמר בני גד ובני ראובן אל משה לאמר עבדיך יעשו כאשר אדני מצוה25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: “ Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster:
26 טפנו נשינו מקננו וכל בהמתנו יהיו שם בערי הגלעד26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad;
27 ועבדיך יעברו כל חלוץ צבא לפני יהוה למלחמה כאשר אדני דבר27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ”.
28 ויצו להם משה את אלעזר הכהן ואת יהושע בן נון ואת ראשי אבות המטות לבני ישראל28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos:
29 ויאמר משה אלהם אם יעברו בני גד ובני ראובן אתכם את הירדן כל חלוץ למלחמה לפני יהוה ונכבשה הארץ לפניכם ונתתם להם את ארץ הגלעד לאחזה29 “ Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem.
30 ואם לא יעברו חלוצים אתכם ונאחזו בתככם בארץ כנען30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ”.
31 ויענו בני גד ובני ראובן לאמר את אשר דבר יהוה אל עבדיך כן נעשה31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: “ Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus.
32 נחנו נעבר חלוצים לפני יהוה ארץ כנען ואתנו אחזת נחלתנו מעבר לירדן32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ”.
33 ויתן להם משה לבני גד ולבני ראובן ולחצי שבט מנשה בן יוסף את ממלכת סיחן מלך האמרי ואת ממלכת עוג מלך הבשן הארץ לעריה בגבלת ערי הארץ סביב33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum.
34 ויבנו בני גד את דיבן ואת עטרת ואת ערער34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer
35 ואת עטרת שופן ואת יעזר ויגבהה35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa
36 ואת בית נמרה ואת בית הרן ערי מבצר וגדרת צאן36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37 ובני ראובן בנו את חשבון ואת אלעלא ואת קריתים37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim
38 ואת נבו ואת בעל מעון מוסבת שם ואת שבמה ויקראו בשמת את שמות הערים אשר בנו38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant.
39 וילכו בני מכיר בן מנשה גלעדה וילכדה ויורש את האמרי אשר בה39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius.
40 ויתן משה את הגלעד למכיר בן מנשה וישב בה40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41 ויאיר בן מנשה הלך וילכד את חותיהם ויקרא אתהן חות יאיר41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair).
42 ונבח הלך וילכד את קנת ואת בנתיה ויקרא לה נבח בשמו42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.