1 ואלה תולדת אהרן ומשה ביום דבר יהוה את משה בהר סיני | 1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
|
2 ואלה שמות בני אהרן הבכור נדב ואביהוא אלעזר ואיתמר | 2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. |
3 אלה שמות בני אהרן הכהנים המשחים אשר מלא ידם לכהן | 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. |
4 וימת נדב ואביהוא לפני יהוה בהקרבם אש זרה לפני יהוה במדבר סיני ובנים לא היו להם ויכהן אלעזר ואיתמר על פני אהרן אביהם | 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
|
5 וידבר יהוה אל משה לאמר | 5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
6 הקרב את מטה לוי והעמדת אתו לפני אהרן הכהן ושרתו אתו | 6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei |
7 ושמרו את משמרתו ואת משמרת כל העדה לפני אהל מועד לעבד את עבדת המשכן | 7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, |
8 ושמרו את כל כלי אהל מועד ואת משמרת בני ישראל לעבד את עבדת המשכן | 8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. |
9 ונתתה את הלוים לאהרן ולבניו נתונם נתונם המה לו מאת בני ישראל | 9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; |
10 ואת אהרן ואת בניו תפקד ושמרו את כהנתם והזר הקרב יומת | 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
|
11 וידבר יהוה אל משה לאמר | 11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
12 ואני הנה לקחתי את הלוים מתוך בני ישראל תחת כל בכור פטר רחם מבני ישראל והיו לי הלוים | 12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. |
13 כי לי כל בכור ביום הכתי כל בכור בארץ מצרים הקדשתי לי כל בכור בישראל מאדם עד בהמה לי יהיו אני יהוה | 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
|
14 וידבר יהוה אל משה במדבר סיני לאמר | 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens: |
15 פקד את בני לוי לבית אבתם למשפחתם כל זכר מבן חדש ומעלה תפקדם | 15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”. |
16 ויפקד אתם משה על פי יהוה כאשר צוה | 16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus, |
17 ויהיו אלה בני לוי בשמתם גרשון וקהת ומררי | 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari. |
18 ואלה שמות בני גרשון למשפחתם לבני ושמעי | 18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei; |
19 ובני קהת למשפחתם עמרם ויצהר חברון ועזיאל | 19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel; |
20 ובני מררי למשפחתם מחלי ומושי אלה הם משפחת הלוי לבית אבתם | 20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
|
21 לגרשון משפחת הלבני ומשפחת השמעי אלה הם משפחת הגרשני | 21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica, |
22 פקדיהם במספר כל זכר מבן חדש ומעלה פקדיהם שבעת אלפים וחמש מאות | 22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti. |
23 משפחת הגרשני אחרי המשכן יחנו ימה | 23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem |
24 ונשיא בית אב לגרשני אליסף בן לאל | 24 sub principe Eliasaph filio Lael; |
25 ומשמרת בני גרשון באהל מועד המשכן והאהל מכסהו ומסך פתח אהל מועד | 25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus, |
26 וקלעי החצר ואת מסך פתח החצר אשר על המשכן ועל המזבח סביב ואת מיתריו לכל עבדתו | 26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
|
27 ולקהת משפחת העמרמי ומשפחת היצהרי ומשפחת החברני ומשפחת העזיאלי אלה הם משפחת הקהתי | 27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum. |
28 במספר כל זכר מבן חדש ומעלה שמנת אלפים ושש מאות שמרי משמרת הקדש | 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii. |
29 משפחת בני קהת יחנו על ירך המשכן תימנה | 29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam, |
30 ונשיא בית אב למשפחת הקהתי אליצפן בן עזיאל | 30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel. |
31 ומשמרתם הארן והשלחן והמנרה והמזבחת וכלי הקדש אשר ישרתו בהם והמסך וכל עבדתו | 31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. |
32 ונשיא נשיאי הלוי אלעזר בן אהרן הכהן פקדת שמרי משמרת הקדש | 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
|
33 למררי משפחת המחלי ומשפחת המושי אלה הם משפחת מררי | 33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae. |
34 ופקדיהם במספר כל זכר מבן חדש ומעלה ששת אלפים ומאתים | 34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti; |
35 ונשיא בית אב למשפחת מררי צוריאל בן אביחיל על ירך המשכן יחנו צפנה | 35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur; |
36 ופקדת משמרת בני מררי קרשי המשכן ובריחיו ועמדיו ואדניו וכל כליו וכל עבדתו | 36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent, |
37 ועמדי החצר סביב ואדניהם ויתדתם ומיתריהם | 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
|
38 והחנים לפני המשכן קדמה לפני אהל מועד מזרחה משה ואהרן ובניו שמרים משמרת המקדש למשמרת בני ישראל והזר הקרב יומת | 38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
|
39 כל פקודי הלוים אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה למשפחתם כל זכר מבן חדש ומעלה שנים ועשרים אלף | 39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
|
40 ויאמר יהוה אל משה פקד כל בכר זכר לבני ישראל מבן חדש ומעלה ושא את מספר שמתם | 40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; |
41 ולקחת את הלוים לי אני יהוה תחת כל בכר בבני ישראל ואת בהמת הלוים תחת כל בכור בבהמת בני ישראל | 41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”. |
42 ויפקד משה כאשר צוה יהוה אתו את כל בכר בבני ישראל | 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, |
43 ויהי כל בכור זכר במספר שמות מבן חדש ומעלה לפקדיהם שנים ועשרים אלף שלשה ושבעים ומאתים | 43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
|
44 וידבר יהוה אל משה לאמר | 44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
45 קח את הלוים תחת כל בכור בבני ישראל ואת בהמת הלוים תחת בהמתם והיו לי הלוים אני יהוה | 45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. |
46 ואת פדויי השלשה והשבעים והמאתים העדפים על הלוים מבכור בני ישראל | 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, |
47 ולקחת חמשת חמשת שקלים לגלגלת בשקל הקדש תקח עשרים גרה השקל | 47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. |
48 ונתתה הכסף לאהרן ולבניו פדויי העדפים בהם | 48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
|
49 ויקח משה את כסף הפדיום מאת העדפים על פדויי הלוים | 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; |
50 מאת בכור בני ישראל לקח את הכסף חמשה וששים ושלש מאות ואלף בשקל הקדש | 50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. |
51 ויתן משה את כסף הפדים לאהרן ולבניו על פי יהוה כאשר צוה יהוה את משה | 51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.
|