Haggai (חגי) - Aggeo 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 שמעו את הדבר הזה אשר אנכי נשא עליכם קינה בית ישראל | 1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: |
2 נפלה לא תוסיף קום בתולת ישראל נטשה על אדמתה אין מקימה | 2 Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. |
3 כי כה אמר אדני יהוה העיר היצאת אלף תשאיר מאה והיוצאת מאה תשאיר עשרה לבית ישראל | 3 Quia haec dicit Dominus Deus: “ Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ”. |
4 כי כה אמר יהוה לבית ישראל דרשוני וחיו | 4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: “ Quaerite me et vivetis; |
5 ואל תדרשו בית אל והגלגל לא תבאו ובאר שבע לא תעברו כי הגלגל גלה יגלה ובית אל יהיה לאון | 5 et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ”. |
6 דרשו את יהוה וחיו פן יצלח כאש בית יוסף ואכלה ואין מכבה לבית אל | 6 Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. |
7 ההפכים ללענה משפט וצדקה לארץ הניחו | 7 Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt. |
8 עשה כימה וכסיל והפך לבקר צלמות ויום לילה החשיך הקורא למי הים וישפכם על פני הארץ יהוה שמו | 8 Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. |
9 המבליג שד על עז ושד על מבצר יבוא | 9 Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert. |
10 שנאו בשער מוכיח ודבר תמים יתעבו | 10 Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. |
11 לכן יען בושסכם על דל ומשאת בר תקחו ממנו בתי גזית בניתם ולא תשבו בם כרמי חמד נטעתם ולא תשתו את יינם | 11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum. |
12 כי ידעתי רבים פשעיכם ועצמים חטאתיכם צררי צדיק לקחי כפר ואביונים בשער הטו | 12 Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta. |
13 לכן המשכיל בעת ההיא ידם כי עת רעה היא | 13 Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est. |
14 דרשו טוב ואל רע למען תחיו ויהי כן יהוה אלהי צבאות אתכם כאשר אמרתם | 14 Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. |
15 שנאו רע ואהבו טוב והציגו בשער משפט אולי יחנן יהוה אלהי צבאות שארית יוסף | 15 Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. |
16 לכן כה אמר יהוה אלהי צבאות אדני בכל רחבות מספד ובכל חוצות יאמרו הו הו וקראו אכר אל אבל ומספד אל יודעי נהי | 16 Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “ In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. |
17 ובכל כרמים מספד כי אעבר בקרבך אמר יהוה | 17 Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui ”, dicit Dominus. |
18 הוי המתאוים את יום יהוה למה זה לכם יום יהוה הוא חשך ולא אור | 18 Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux. |
19 כאשר ינוס איש מפני הארי ופגעו הדב ובא הבית וסמך ידו על הקיר ונשכו הנחש | 19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. |
20 הלא חשך יום יהוה ולא אור ואפל ולא נגה לו | 20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? |
21 שנאתי מאסתי חגיכם ולא אריח בעצרתיכם | 21 “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris. |
22 כי אם תעלו לי עלות ומנחתיכם לא ארצה ושלם מריאיכם לא אביט | 22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam. |
23 הסר מעלי המון שריך וזמרת נבליך לא אשמע | 23 Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam. |
24 ויגל כמים משפט וצדקה כנחל איתן | 24 Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis. |
25 הזבחים ומנחה הגשתם לי במדבר ארבעים שנה בית ישראל | 25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? |
26 ונשאתם את סכות מלככם ואת כיון צלמיכם כוכב אלהיכם אשר עשיתם לכם | 26 Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. |
27 והגליתי אתכם מהלאה לדמשק אמר יהוה אלהי צבאות שמו | 27 Et migrare vos faciam trans Damascum ”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. |