Hošeah(הושע) - Osea 36
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum; | |
2 et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. | |
3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. | |
4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, | |
5 ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. | |
6 Innova signa et itera mirabilia, | |
7 glorifica manum et firma brachium dextrum, | |
8 excita furorem et effunde iram, | |
9 tolle adversarium et afflige inimicum. | |
10 Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua. | |
11 In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. | |
12 Contere caput principum inimicorum dicentium: “ Non est alius praeter nos!”. | |
13 Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio. | |
14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. | |
15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae. | |
16 Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum. | |
17 Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. | |
18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum, | |
19 secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum. | |
20 Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior; | |
21 fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia. | |
22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi. | |
23 Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia. | |
24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. | |
25 Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum. | |
26 Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. | |
27 Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans. | |
28 Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem? |