Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Ezra v'Nechemia (עזרא ונחמיה) - Esdra 1


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ובשנת אחת לכורש מלך פרס לכלות דבר יהוה מפי ירמיה העיר יהוה את רוח כרש מלך פרס ויעבר קול בכל מלכותו וגם במכתב לאמר1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex oreIeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum inomni regno suo etiam per scripturam dicens:
2 כה אמר כרש מלך פרס כל ממלכות הארץ נתן לי יהוה אלהי השמים והוא פקד עלי לבנות לו בית בירושלם אשר ביהודה2 “ Haec dicit Cyrus rex Persarum:Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, utaedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
3 מי בכם מכל עמו יהי אלהיו עמו ויעל לירושלם אשר ביהודה ויבן את בית יהוה אלהי ישראל הוא האלהים אשר בירושלם3 Quis ex vobis est deomni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quaeest in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est inIerusalem.
4 וכל הנשאר מכל המקמות אשר הוא גר שם ינשאוהו אנשי מקמו בכסף ובזהב וברכוש ובבהמה עם הנדבה לבית האלהים אשר בירושלם4 Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur aviris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibusspontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.
5 ויקומו ראשי האבות ליהודה ובנימן והכהנים והלוים לכל העיר האלהים את רוחו לעלות לבנות את בית יהוה אשר בירושלם5 Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes etLevitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandumtemplum Domini, quod erat in Ierusalem.
6 וכל סביבתיהם חזקו בידיהם בכלי כסף בזהב ברכוש ובבהמה ובמגדנות לבד על כל התנדב6 Universique, qui erant in circuitu,confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore etpensitationibus, praeter oblationes spontaneas.
7 והמלך כורש הוציא את כלי בית יהוה אשר הוציא נבוכדנצר מירושלם ויתנם בבית אלהיו7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor deIerusalem et posuerat ea in templo dei sui;
8 ויוציאם כורש מלך פרס על יד מתרדת הגזבר ויספרם לששבצר הנשיא ליהודה8 protulit autem ea Cyrus rexPersarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassarprincipi Iudae.
9 ואלה מספרם אגרטלי זהב שלשים אגרטלי כסף אלף מחלפים תשעה ועשרים9 Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialaeargenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
10 כפורי זהב שלשים כפורי כסף משנים ארבע מאות ועשרה כלים אחרים אלף10 scyphi quoqueargentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argenteaquinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebantde transmigratione Babylonis in Ierusalem.
11 כל כלים לזהב ולכסף חמשת אלפים וארבע מאות הכל העלה ששבצר עם העלות הגולה מבבל לירושלם