Scrutatio

Sabato, 18 maggio 2024 - San Giovanni I papa ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 23


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ודויד זקן ושבע ימים וימלך את שלמה בנו על ישראל1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel
2 ויאסף את כל שרי ישראל והכהנים והלוים2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
3 ויספרו הלוים מבן שלשים שנה ומעלה ויהי מספרם לגלגלתם לגברים שלשים ושמונה אלף3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
4 מאלה לנצח על מלאכת בית יהוה עשרים וארבעה אלף ושטרים ושפטים ששת אלפים4 “ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;
5 וארבעת אלפים שערים וארבעת אלפים מהללים ליהוה בכלים אשר עשיתי להלל5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
6 ויחלקם דויד מחלקות לבני לוי לגרשון קהת ומררי6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
7 לגרשני לעדן ושמעי7 Filii Gerson: Ladan et Semei.
8 בני לעדן הראש יחיאל וזתם ויואל שלשה8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.
9 בני שמעי שלמות וחזיאל והרן שלשה אלה ראשי האבות ללעדן9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.
10 ובני שמעי יחת זינא ויעוש ובריעה אלה בני שמעי ארבעה10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.
11 ויהי יחת הראש וזיזה השני ויעוש ובריעה לא הרבו בנים ויהיו לבית אב לפקדה אחת11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12 בני קהת עמרם יצהר חברון ועזיאל ארבעה12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
13 בני עמרם אהרן ומשה ויבדל אהרן להקדישו קדש קדשים הוא ובניו עד עולם להקטיר לפני יהוה לשרתו ולברך בשמו עד עולם13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
14 ומשה איש האלהים בניו יקראו על שבט הלוי14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 בני משה גרשם ואליעזר15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.
16 בני גרשום שבואל הראש16 Filii Gersam: Subael primus.
17 ויהיו בני אליעזר רחביה הראש ולא היה לאליעזר בנים אחרים ובני רחביה רבו למעלה17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 בני יצהר שלמית הראש18 Filii Isaar: Salomoth primus.
19 בני חברון יריהו הראש אמריה השני יחזיאל השלישי ויקמעם הרביעי19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20 בני עזיאל מיכה הראש וישיה השני20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 בני מררי מחלי ומושי בני מחלי אלעזר וקיש21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;
22 וימת אלעזר ולא היו לו בנים כי אם בנות וישאום בני קיש אחיהם22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 בני מושי מחלי ועדר וירמות שלשה23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24 אלה בני לוי לבית אבתיהם ראשי האבות לפקודיהם במספר שמות לגלגלתם עשה המלאכה לעבדת בית יהוה מבן עשרים שנה ומעלה24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25 כי אמר דויד הניח יהוה אלהי ישראל לעמו וישכן בירושלם עד לעולם25 Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;
26 וגם ללוים אין לשאת את המשכן ואת כל כליו לעבדתו26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 כי בדברי דויד האחרנים המה מספר בני לוי מבן עשרים שנה ולמעלה27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
28 כי מעמדם ליד בני אהרן לעבדת בית יהוה על החצרות ועל הלשכות ועל טהרת לכל קדש ומעשה עבדת בית האלהים28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,
29 וללחם המערכת ולסלת למנחה ולרקיקי המצות ולמחבת ולמרבכת ולכל משורה ומדה29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
30 ולעמד בבקר בבקר להדות ולהלל ליהוה וכן לערב30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,
31 ולכל העלות עלות ליהוה לשבתות לחדשים ולמעדים במספר כמשפט עליהם תמיד לפני יהוה31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32 ושמרו את משמרת אהל מועד ואת משמרת הקדש ומשמרת בני אהרן אחיהם לעבדת בית יהוה32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.