Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 10


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ופלשתים נלחמו בישראל וינס איש ישראל מפני פלשתים ויפלו חללים בהר גלבע1 Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe;
2 וידבקו פלשתים אחרי שאול ואחרי בניו ויכו פלשתים את יונתן ואת אבינדב ואת מלכי שוע בני שאול2 cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
3 ותכבד המלחמה על שאול וימצאהו המורים בקשת ויחל מן היורים3 Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;
4 ויאמר שאול אל נשא כליו שלף חרבך ודקרני בה פן יבאו הערלים האלה והתעללו בי ולא אבה נשא כליו כי ירא מאד ויקח שאול את החרב ויפל עליה4 et dixit Saul ad armigerum suum: “ Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi ”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;
5 וירא נשא כליו כי מת שאול ויפל גם הוא על החרב וימת5 quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
6 וימת שאול ושלשת בניו וכל ביתו יחדו מתו6 Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit.
7 ויראו כל איש ישראל אשר בעמק כי נסו וכי מתו שאול ובניו ויעזבו עריהם וינסו ויבאו פלשתים וישבו בהם7 Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.
8 ויהי ממחרת ויבאו פלשתים לפשט את החללים וימצאו את שאול ואת בניו נפלים בהר גלבע8 Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe;
9 ויפשיטהו וישאו את ראשו ואת כליו וישלחו בארץ פלשתים סביב לבשר את עצביהם ואת העם9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.
10 וישימו את כליו בית אלהיהם ואת גלגלתו תקעו בית דגון10 Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon.
11 וישמעו כל יביש גלעד את כל אשר עשו פלשתים לשאול11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul,
12 ויקומו כל איש חיל וישאו את גופת שאול ואת גופת בניו ויביאום יבישה ויקברו את עצמותיהם תחת האלה ביבש ויצומו שבעת ימים12 consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
13 וימת שאול במעלו אשר מעל ביהוה על דבר יהוה אשר לא שמר וגם לשאול באוב לדרוש13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit
14 ולא דרש ביהוה וימיתהו ויסב את המלוכה לדויד בן ישי14 nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.