M'lakhim (מלכים) - 2 Re 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 בשנת שתים ליואש בן יואחז מלך ישראל מלך אמציהו בן יואש מלך יהודה | 1 Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae. |
2 בן עשרים וחמש שנה היה במלכו ועשרים ותשע שנה מלך בירושלם ושם אמו יהועדין מן ירושלם | 2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem. |
3 ויעש הישר בעיני יהוה רק לא כדוד אביו ככל אשר עשה יואש אביו עשה | 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, |
4 רק הבמות לא סרו עוד העם מזבחים ומקטרים בבמות | 4 nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis. |
5 ויהי כאשר חזקה הממלכה בידו ויך את עבדיו המכים את המלך אביו | 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum; |
6 ואת בני המכים לא המית ככתוב בספר תורת משה אשר צוה יהוה לאמר לא יומתו אבות על בנים ובנים לא יומתו על אבות כי אם איש בחטאו ימות | 6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “ Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur ”. |
7 הוא הכה את אדום בגיא המלח עשרת אלפים ותפש את הסלע במלחמה ויקרא את שמה יקתאל עד היום הזה | 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem. |
8 אז שלח אמציה מלאכים אל יהואש בן יהואחז בן יהוא מלך ישראל לאמר לכה נתראה פנים | 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “ Veni, et videamus nos ”. |
9 וישלח יהואש מלך ישראל אל אמציהו מלך יהודה לאמר החוח אשר בלבנון שלח אל הארז אשר בלבנון לאמר תנה את בתך לבני לאשה ותעבר חית השדה אשר בלבנון ותרמס את החוח | 9 Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: “ Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. |
10 הכה הכית את אדום ונשאך לבך הכבד ושב בביתך ולמה תתגרה ברעה ונפלתה אתה ויהודה עמך | 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? ”. |
11 ולא שמע אמציהו ויעל יהואש מלך ישראל ויתראו פנים הוא ואמציהו מלך יהודה בבית שמש אשר ליהודה | 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae. |
12 וינגף יהודה לפני ישראל וינסו איש לאהלו | 12 Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. |
13 ואת אמציהו מלך יהודה בן יהואש בן אחזיהו תפש יהואש מלך ישראל בבית שמש ויבאו ירושלם ויפרץ בחומת ירושלם בשער אפרים עד שער הפנה ארבע מאות אמה | 13 Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. |
14 ולקח את כל הזהב והכסף ואת כל הכלים הנמצאים בית יהוה ובאצרות בית המלך ואת בני התערבות וישב שמרונה | 14 Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam. |
15 ויתר דברי יהואש אשר עשה וגבורתו ואשר נלחם עם אמציהו מלך יהודה הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל | 15 Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? |
16 וישכב יהואש עם אבתיו ויקבר בשמרון עם מלכי ישראל וימלך ירבעם בנו תחתיו | 16 Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. |
17 ויחי אמציהו בן יואש מלך יהודה אחרי מות יהואש בן יהואחז מלך ישראל חמש עשרה שנה | 17 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. |
18 ויתר דברי אמציהו הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה | 18 Reliqua autem gestorum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? |
19 ויקשרו עליו קשר בירושלם וינס לכישה וישלחו אחריו לכישה וימתהו שם | 19 Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. |
20 וישאו אתו על הסוסים ויקבר בירושלם עם אבתיו בעיר דוד | 20 Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David. |
21 ויקחו כל עם יהודה את עזריה והוא בן שש עשרה שנה וימלכו אתו תחת אביו אמציהו | 21 Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. |
22 הוא בנה את אילת וישבה ליהודה אחרי שכב המלך עם אבתיו | 22 Ipse aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. |
23 בשנת חמש עשרה שנה לאמציהו בן יואש מלך יהודה מלך ירבעם בן יואש מלך ישראל בשמרון ארבעים ואחת שנה | 23 Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. |
24 ויעש הרע בעיני יהוה לא סר מכל חטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל | 24 Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. |
25 הוא השיב את גבול ישראל מלבוא חמת עד ים הערבה כדבר יהוה אלהי ישראל אשר דבר ביד עבדו יונה בן אמתי הנביא אשר מגת החפר | 25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. |
26 כי ראה יהוה את עני ישראל מרה מאד ואפס עצור ואפס עזוב ואין עזר לישראל | 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel. |
27 ולא דבר יהוה למחות את שם ישראל מתחת השמים ויושיעם ביד ירבעם בן יואש | 27 Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. |
28 ויתר דברי ירבעם וכל אשר עשה וגבורתו אשר נלחם ואשר השיב את דמשק ואת חמת ליהודה בישראל הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל | 28 Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? |
29 וישכב ירבעם עם אבתיו עם מלכי ישראל וימלך זכריה בנו תחתיו | 29 Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro eo. |