Bereshìt (בראשית) - Genesi 37
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 וישב יעקב בארץ מגורי אביו בארץ כנען | 1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus. |
2 אלה תלדות יעקב יוסף בן שבע עשרה שנה היה רעה את אחיו בצאן והוא נער את בני בלהה ואת בני זלפה נשי אביו ויבא יוסף את דבתם רעה אל אביהם | 2 Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. |
3 וישראל אהב את יוסף מכל בניו כי בן זקנים הוא לו ועשה לו כתנת פסים | 3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. |
4 ויראו אחיו כי אתו אהב אביהם מכל אחיו וישנאו אתו ולא יכלו דברו לשלם | 4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. |
5 ויחלם יוסף חלום ויגד לאחיו ויוספו עוד שנא אתו | 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. |
6 ויאמר אליהם שמעו נא החלום הזה אשר חלמתי | 6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi. |
7 והנה אנחנו מאלמים אלמים בתוך השדה והנה קמה אלמתי וגם נצבה והנה תסבינה אלמתיכם ותשתחוין לאלמתי | 7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ”. |
8 ויאמרו לו אחיו המלך תמלך עלינו אם משול תמשל בנו ויוספו עוד שנא אתו על חלמתיו ועל דבריו | 8 Responderunt fratres eius: “ Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. |
9 ויחלם עוד חלום אחר ויספר אתו לאחיו ויאמר הנה חלמתי חלום עוד והנה השמש והירח ואחד עשר כוכבים משתחוים לי | 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”. |
10 ויספר אל אביו ואל אחיו ויגער בו אביו ויאמר לו מה החלום הזה אשר חלמת הבוא נבוא אני ואמך ואחיך להשתחות לך ארצה | 10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”. |
11 ויקנאו בו אחיו ואביו שמר את הדבר | 11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat. |
12 וילכו אחיו לרעות את צאן אביהם בשכם | 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, |
13 ויאמר ישראל אל יוסף הלוא אחיך רעים בשכם לכה ואשלחך אליהם ויאמר לו הנני | 13 dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ”. Quo respondente: |
14 ויאמר לו לך נא ראה את שלום אחיך ואת שלום הצאן והשבני דבר וישלחהו מעמק חברון ויבא שכמה | 14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; |
15 וימצאהו איש והנה תעה בשדה וישאלהו האיש לאמר מה תבקש | 15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. |
16 ויאמר את אחי אנכי מבקש הגידה נא לי איפה הם רעים | 16 At ille respondit: “ Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ”. |
17 ויאמר האיש נסעו מזה כי שמעתי אמרים נלכה דתינה וילך יוסף אחר אחיו וימצאם בדתן | 17 Dixitque ei vir: “ Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain" ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. |
18 ויראו אתו מרחק ובטרם יקרב אליהם ויתנכלו אתו להמיתו | 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. |
19 ויאמרו איש אל אחיו הנה בעל החלמות הלזה בא | 19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit; |
20 ועתה לכו ונהרגהו ונשלכהו באחד הברות ואמרנו חיה רעה אכלתהו ונראה מה יהיו חלמתיו | 20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ”. |
21 וישמע ראובן ויצלהו מידם ויאמר לא נכנו נפש | 21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit: |
22 ויאמר אלהם ראובן אל תשפכו דם השליכו אתו אל הבור הזה אשר במדבר ויד אל תשלחו בו למען הציל אתו מידם להשיבו אל אביו | 22 “ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. |
23 ויהי כאשר בא יוסף אל אחיו ויפשיטו את יוסף את כתנתו את כתנת הפסים אשר עליו | 23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari |
24 ויקחהו וישלכו אתו הברה והבור רק אין בו מים | 24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam. |
25 וישבו לאכל לחם וישאו עיניהם ויראו והנה ארחת ישמעאלים באה מגלעד וגמליהם נשאים נכאת וצרי ולט הולכים להוריד מצרימה | 25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum. |
26 ויאמר יהודה אל אחיו מה בצע כי נהרג את אחינו וכסינו את דמו | 26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? |
27 לכו ונמכרנו לישמעאלים וידנו אל תהי בו כי אחינו בשרנו הוא וישמעו אחיו | 27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. |
28 ויעברו אנשים מדינים סחרים וימשכו ויעלו את יוסף מן הבור וימכרו את יוסף לישמעאלים בעשרים כסף ויביאו את יוסף מצרימה | 28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum. |
29 וישב ראובן אל הבור והנה אין יוסף בבור ויקרע את בגדיו | 29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum |
30 וישב אל אחיו ויאמר הילד איננו ואני אנה אני בא | 30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “ Puer non comparet, et ego quo ibo? ”. |
31 ויקחו את כתנת יוסף וישחטו שעיר עזים ויטבלו את הכתנת בדם | 31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt |
32 וישלחו את כתנת הפסים ויביאו אל אביהם ויאמרו זאת מצאנו הכר נא הכתנת בנך הוא אם לא | 32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ”. |
33 ויכירה ויאמר כתנת בני חיה רעה אכלתהו טרף טרף יוסף | 33 Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”. |
34 ויקרע יעקב שמלתיו וישם שק במתניו ויתאבל על בנו ימים רבים | 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. |
35 ויקמו כל בניו וכל בנתיו לנחמו וימאן להתנחם ויאמר כי ארד אל בני אבל שאלה ויבך אתו אביו | 35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius. |
36 והמדנים מכרו אתו אל מצרים לפוטיפר סריס פרעה שר הטבחים | 36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum. |